CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4872     View  [Back]
Litteræ quibus P., Tutelensis abbas, exorat Cluniacensem abbatem ut recommendatum habeat Aldemarum, concorditer postulatum in abbatem Figiacensem.
Religioso viro et discreto et domino suo karissimo venerabili Dei gratia abbati Cluniacensi, P. divina miseratione Tutellensis abbas, salutem et obedientiæ in Domino karitatem. Cum Aldemarus, cellerarius Aureliacensis, concorditer et canonice in abbatem Figiacensem fuerit postulatus et postulationi de se factæ assensum præbuerit de voluntate abbatis sui abbatis Aureliacensis, sicut a fide dignis audivimus, discretionem vestram duximus exorandam et rogandam amicabiliter et attente, quatinus dictum Aldemarum, virum utique providum et discretum, qui bonæ famæ et laudabilis conversationis existit, prout humana fragilitas nosse sinit, recommendatum habentes, postulationem de ipso factam a Figiacensi capitulo dignemini confirmare et ipsum in suis justis petitionibus exaudire, cum ad regimen Figiacensis ecclesiæ idoneus reputetur. Datum apud Aureliacum, quarta feria ante instans festum Epiphaniæ, anno Domini M.CC.XLV.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung