CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4877     View  [Back]
Libellus editus ab abbate Cluniacensi adversus Hugonem, filium Galteri, et dominum de Berziaco.
Dicunt abbas et conventus Cluniacensis quod Galterus, dominus de Berziaco, recepit mutuo a Stephano, priore Silviniacensi, monacho Cluniencensi, ducentas libras Clun., obligans bona sua sicut in instrumento ejusdem plenius continetur, et heredes suos ad solutionem pecunie memorate. Unde cum Hugo, dicti Galteri filius et heres ejusdem in bonis suis successerit, petunt dicti abbas et conventus a dicto Hugone illas ducentas libras sibi reddi et expensas quas fecit dictus Stephanus, prior et monachus Cluniacensis, in edificiis castri Berziaci, quas estimant trecentas marchas argenti, de quibus se et sua et heredes suos dictus Galterus erga dictum Stephanum obligavit, et hoc petunt quia de bonis Cluniacensis ecclesie et per monachum suum dictus Galterus supradicta noscitur recepisse. Item petunt a dicto Hugone centum et viginti libras quas idem Galterus, pater ejus, mutuo recepit a dicto Stephano, tunc abbate Cluniacensi, ratione supradicta. Item petunt alias sex viginti libras a dicto Hugone, quas dictus G., pater ejus, similiter recepit mutuo a Stephano memorato, obligans pedagium suum de Charneyo (sic) sub ypotheca eidem Stephano, donec satisfactum fuisset de pecunia memorata. Quare petunt a dicto Hugone supradicta ratione, ut pedagium eis dimittat vel de pecunia satisfaciat, cum dictum pedagium teneat et successerit in eodem. Item petunt viginti solidos annui redditus a dicto Hugone in castellania Berziaci sibi assignari et ecclesie Cluniacensi imperpetuum, quos dedit et concessit Galterus, pater dicti Hugonis, ecclesie Cluniacensi, pro compositione facta inter ipsum Galterum et amicos domini Jocerandi de Marziaco, de morte dicti Jocerandi. Unde cum dictus Hugo in bonis illius successerit, petunt dicti Cluniacenses ab eodem illos viginti solidos annui redditus reddi et assignari sicut in litteris testimonialibus patris sui continetur plenius, et de areragiis non solutis, petunt sibi satisfieri a dicto Hugone, que estimant trecentas libras Cluniacensium. Petunt Cluniacenses a prefato Hugone quod cesset et desistat ab eorum inquietatione seu molestatione, tam ipse quam servientes sui juxta quittationem quam fecerunt predecessores sui in plenario capitulo Cluniacensi faciunt in terra Berziaci ville et in omnibus ejusdem appendiciis, que ad ecclesiam Cluniacensem pertinere noscuntur, videlicet ut non extorqueant vel accipiant dictus Hugo vel servientes sui marescalciam bladi ante collectionem messium. Item quod non faciant questam vel taliam denariorum in tota terra Berziaci ville et suis appendiciis, nec etiam apud Prulinges, nec apud Vienges, que sunt de camera Clugn. et de Jaloniaco. Item quod non recipiant nec exigant vel extorqueant breneriam canum in locis predictis. Item quod prepositus Hugonis prefacti seu castri Be[r]ziaci, nec cellerarius, nec cocus, nec aliquid (sic) de suis servientibus habeant, aut exigant, vel extorqueant messiones in tota terra Clugn. pertinenti. Item in mansis qui sine habitatore deserta remanent, nichil accipiant nec exigant dictus Hugo seu servientes sui, cum in hoc nullum jus habeant percipiendi seu levandi. Item pro pedagio de Charneto nichil exigant vel accipiant dictus Hugo seu servientes sui ab ecclesia Clun. in tota terra dominii Berziaci. Item petunt a dicto Hugone et servientibus suis ut cessent et desistant ab eorum inquietatione seu molestatione, tam ipse quam servientes sui in tota terra Berziaci ville et aliis terris et hominibus et appendiciis ad ecclesiam Clun. ubicumque pertinentibus, ut bannum non ponant locis in eisdem, ne capiantur cuniculi, cum super hoc nullam habeant jurisdictionem, nec exigant seu recipiant pro banno sanguinis ab hominibus ecclesie Clun. nisi septem solidos, cum nichil dicto Hugone amplius debeatur; petunt etiam ut porcos, seu porcellos, seu capriolos, aut arietes, seu anniculos, set neque gallinas et pullos, et nec de hortis dictarum terrarum et hominum porcos seu olera, nec de pratis fenum, nec de domibus palleas, nec de hominibus et eorum animalibus corveas exigant, accipiant seu extorqueant dictus Hugo seu servientes sui, nec etiam in parrochia Soloniaci in hominibus dicte Cluniacensis ecclesie, cum nullam habeat jurisdictionem, et dicti homines in tota terra ab hujusmodi exactionibus liberi sint et immunes. Item petunt ut prepositus Berziaci castri messem ab hominibus dicte terre non extorqueat nec accipiat, nec habeat nec ova, nec casseos, nec ipse prepositus, nec alius nomine dicti Hugonis. Item quod avenam pro garda non extorqueat, nec accipiat ab hominibus seu terris quas emit Stephanus quondam abbas Clun. ab episcopo Matisconensi, tunc decano ejusdem loci, sicut in instrumento publico plenius continetur. Item petunt a dicto Hugone ut cesset et desistat ab eorum inquietatione super quodam nemore quod vocatur Sarrerias, contiguo strate publice per quam itur de Cluniaco apud Prissiacum, quod emerunt a dicto Matisconensi episcopo, ut suam possint facere voluntatem, et emendet injurias dicte Clun. ecclesie factas et cognitas ab omnibus (sic) dicti Hugonis in captione monachorum suorum, verberatione et vulneratione, et bersatione, et hominum captione, quas estimant mille marchas argenti. Item petunt a dicto Hugone quod quicquid de predictis extorserunt quoquomodo vel acceperunt ipse vel servientes sui de predictis locis seu hominibus, seu terris ad Clun. ecclesiam ubicumque pertinentibus eisdem restituat, quas estimant mille libras Parisiensium, et de dampnis et illatis super hoc injuriis dicti Clun. et eorum hominibus eisdem satisfaciat, quas etiam estimant similiter mille libras. Item petunt quod cum terre predicte ita ad Clun. ecclesiam pertineant, ut homines in ipsis nichil juris habeant per quod eas servituti possint preter eorum assensum alterius dominii subicere, ut si per violentiam dicti Hugonis seu predecessorum suorum a dicti[s] hominibus et terris ecclesie Clun. aliquid servitutis extorserint vel habuerint, ut dicte Clun. ecclesie non possit prejudicium generare nec etiam prescriptio temporis circa hoc contra Clun. ecclesiam dictum Hugonem non possit juvare, cum a quadraginta annis et infra a dictis abbate et conventu Clun. per decem annos dicte terre minime sint possesse, et altius negligentia eis non debeat imputari. Item injuriantur eidem in villa de Bucie in manso Effonchars cum non debeat in eo nisi quartam avene. Item injuriatur in mansibus de Busseres et de Chassanes, levando in eisdem nisi quatuor panellos avene. Item injuriatur apud Perreclos, in mansibus de Gligie, de Lapalu et de Rupe, levando in ipsis brenerias et messes, com non habeat in eisdem. Item in villa de Sarreres, in manso de Montarram simili modo injuriatur, cum non habeat in eodem, nisi tres quartas avene pro garda, et hoc petunt quod de hiis omnibus cessari faciatis et levata emendari, que estimant ad valorem mille marcarum argenti.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung