CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4878     View  [Back]
Sententia provisoria lata a Ballivo Matisconensi de inquesta facienda super querela inter monasterium Cluniacense et dominum Berziaci existente.
Nos W. de Piano, baillivus Matisconensis, notum facimus universis, quod cum abbas et conventus Clugniacensis peterent injurias et dampna sibi emendari coram nobis, que frater et homines Hugonis, domini Berziaci, fecerant vel fieri fecerant monachis Clugniacensibus, quorum quidam fuerit vulneratus sagitta et verberatus, et alius monachus similiter verberatus, et eorum equi ducti fuerunt apud Berziacum cum quibusdam hominibus Clugniensibus, et dominus Berziaci promiserit jus facere coram nobis pro hominibus qui dampna et injurias intulerunt supradictas, litte coram nobis super hiis legitime contestata et jurato de calumnia, confessus fuit dictus dominus Berziaci quod homines sui fecerant omnia supradicta; sed hoc fecerant utando (sic) jure suo et deffendendo forteretiam suam et bannum suum, quare non credebat eisdem monachis fecisse injuriam, nec teneri ad emendam. Tandem, quia dicti abbas et conventus Clugniacensis habebant vel habere poterant multas alias querelas tam supra mobilibus quam immobilibus et summa pecunie, juribus, justiciis, costumis, investituris, saisinis, dampnis, injuriis, portaturis et rebus aliis, contra dictum dominum Berziaci, et dictus dominus Berziaci contra abbatem et conventum predictos habebat vel habere poterat, voluerunt et concesserunt in jure coram nobis, tam abbas et conventus predicti quam dictus dominus Berziaci, quod nos inquireremus pro parte utrinque, super premissis universis et singulis; et sciendum est quod nos super querela qualibet facta ab utraque parte vel ab altera per se debemus inquirere per decem testes aut procuratores. De predictis autem et singulis, inquisitione facta, faciemus quod dictaverit ordo juris, vel amicabiliter de consensu partium componemus inter partes, si videbimus expedire. Utraque autem pars debet nobis procurationes suas in scriptis tradere et nos partibus supradictis mittere sigillo nostro sigillatas infra quindenam apostolorum Philippi et Jacobi proximo venturam. In cujus rei testimonium, ad petitionem partium, presentibus litteris sigillum nostrum duximus apponendum. Datum apud Matisconem, in jure, coram nobis, die veneris ante dictum festum, anno Domini Mo CCo quadragesimo sexto.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung