CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4879     View  [Back]
Charta qua Guillelmus, abbas Moissiacensis, Cluniacensi abbati obedientiam promittit.
Universis præsentes litteras inspecturis, frater Guillermus, humilis abbas Moysiacensis, salutem in Domino. Universitati vestræ notum facio ecclesiam nostram Moysiacensem esse de ordine Cluniacensi, et quod ego domino Guillermo, Dei gratia abbati Cluniacensi, et ejus successoribus obedientiam debeo, facio et promitto, et quod prædictus abbas Cluniacensis et successores sui visitationem, reformationem et correctionem habent in me et etiam in ecclesiam prædictam. Visitatores etiam a dicto domino abbate Cluniacensi et successoribus suis destinati habent in me et ecclesiam prædictam Moysiacensem visitationem et reformationem secundum domini papæ et Cluniacensis ordinis instituta, et hoc jure usi sunt tempore meo pacifice et quiete. In cujus rei testimonium eidem venerabili patri dedi præsentes litteras sigillo meo sigillatas. Datum anno Domini MCCXLVI, in festo apostolorum Philippi et Jacobi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung