CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4882     View  [Back]
Charta qua Mathildis, comitissa Nivernensis, confirmat alteram chartam ab ipsa datam pro monasterio Caritatis.
In nomine sancte et individue Trinitatis, amen. Nos Matildis, comitissa Nivernensis, notum facimus universis, quod nos litteras nostras, sigillo nostro sigillatas, non cancellatas non abolitas, nec in aliqua parte sui vitiatas, sigillo integro, veras, quas tempore viduitatis nostre de comite Herveo, quondam domino et marito nostro, monachis de Karitate concessimus, et eas penes se habebant, vidimus sub hac forma: Ego Matildis, comitissa Nivernensis, etc. ... Nos autem, ad preces et instantiam venerabilis in Christo patris Guillelmi, Dei gratia abbatis Cluniacensis, regentis et tenentis in manu sua monasterium de Karitate cum pertinentiis suis, hec omnia sicut superius sunt expressa, verbo ad verbum laudamus, concedimus, quictamus, donamus, confirmamus et approbamus, et nos et heredes et successores nostros omni tempore observare et tenere promittimus, et imperpetuum astringimus et obligamus, et quod contra non veniemus nec venient ullo modo heredes seu successores nostri, salva bona guarda nostra quam habemus in predictis, secundum quod in carta domini regis Francie bone memorie Ludovici plenius continetur. In cujus rei testimonium et munimen presentem cartam fecimus sigilli nostri munimine roborari. Datum apud Montemonisium, tempore viduitatis nostre de comite Guidone, quondam domino et marito nostro. Anno Domini Mo CCo XLo VIo, mense junii, in crastino Nativitatis beati Johannis Baptiste.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung