CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4891     View  [Back]
Bulla Innocentii papæ IV, qua confirmat litteras quibus Mathildis, comitissa Nivernensis, concessit monachis de Caritate omnes justicias quas habere poterat in terris dicti monasterii.
Innocentius, episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis ... abbati Cluniacensi, regenti et tenenti in manu sua monasterium Karitatense, et conventui Karitatensi, Cluniacensis ordinis, Autisiodorensis diocesis, salutem et apostolicam benedictionem. Justis petentium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum, et vota que a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere. Cum igitur, sicut ex parte vestra fuit propositum coram nobis, nobilis mulier Matildis, comitissa Nivernensis, de dampnis datis et irrogatis injuriis monasterio Karitatensi in obsidione ville ipsius monasterii, et eis etiam que sibi alias inferri fecerat, satisfacere volens, eidem monasterio omnes justicias et districtus, si quos habebat vel habere poterat, in villis, terris, grangiis et aliis quibuscumque locis que idem monasterium in toto ejus comitatu obtinet, pia liberalitate duxerit concedendos, predecessorum suorum cartas monasterio prefato concessas approbans et confirmans, prout in ejus litteris exinde confectis, quarum tenorem de verbo ad verbum presentibus inseri fecimus plenius continetur, nos tuis, fili abbas, supplicationibus inclinati, predicta omnia vobis et per vos prefato monasterio Karitatensi sicut juste ac provide facta sunt, et in alicujus prejudicium non redundant, auctoritate apostolica confirmamus, et presentis scripti patrocinio communimus. Tenor autem litterarum ipsarum talis est: In nomine sancte et individue Trinitatis, etc. (Ut supra, n° 4882). Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis, etc. Si quis autem, etc. Datum Lugduni, XVII kalendas julii, pontificatus nostri anno quarto.
(Au dos:) Testimonium quod abbas Cluniacensis tenuit et rexit monasterium sive prioratum de Karitate.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung