CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4895     View  [Back]
Epistola Innocentii papæ IV ad priorem et conventum Longipontis, quibus præcipit ut obedientiam exhibeant abbati Cluniacensi.
Innocentius, episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis ... priori et conventui Longipontis, Parisiensis diocesis, Cluniacensis ordinis, salutem et apostolicam benedictionem. Volentes statum dilecti filii ... abbatis Cluniacensis, ob paterne dilectionis affectum quem ad totum ordinem et specialiter ad personam ejus habemus, esse pacificum et tranquillum, nec in aliquo vacillare, universitati vestre per apostolica scripta firmiter precipiendo mandamus, quatinus eidem abbati, cui reverentiam, et obedientiam manualem promisisse noscimini, hec et alia omnia que ipsius predecessoribus eorumque nuntiis consueverunt hactenus exhiberi, contradictione, prohibitione ac appellatione ... prioris et conventus Cluniacensis, qui contra eum calcaneum erexisse dicuntur, nequaquam obstantibus, exhibeatis sine difficultate qualibet humiliter et devote, ita quod non puniri de contemptu, sed potius commendari de obedientia valeatis. Alioquin sententias, animadversiones et penas tam spirituales quam temporales, quas idem abbas tulerit in rebelles, ratas habebimus et faciemus, auctore Domino, usque ad satisfactionem condignam inviolabiliter observari. Datum Lugduni, X kalendas novembris, pontificatus nostri anno quinto.
(Au dos:) Bartholomeus.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung