CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4903     View  [Back]
Charta qua Guichardus, decanus Cluniacensis, notum facit Margaritam, filiam Bernardi de Bosco, vendidisse domum in parrochia Sancti Mayoli Cluniacensis, Petro de Sancto Hippolyto, presbytero.
Universis presentes litteras inspecturis, frater Guichardus, decanus Cluniacensis, salutem in Domino. Universitati vestre notum facimus, quod in nostra constituta presentia Margarita, quondam filia Bernardi de Bosco, burgensis Cluniacensis, recognovit se vendidisse, concessisse et juramento quittavisse domino Petro de Sancto Ypolito, presbitero, ac ejus successoribus imperpetuum, omne jus quod habebat vel habere poterat in domo que fuit dicti Bernardi, patris sui, sita in parrochia Sancti Maioli, inter vicum Channesie et vicum qui tendit apud Sanctum Maiolum, ante puteum, tam ex successione paterne quam materne hereditatis, vel alio quocumque modo, precio decem librarum Viennensium; de quibus confessa est coram nobis plenum graantum habuisse in pecunia numerata, et nos inde habuimus laudem nostram. Promisit siquidem nichilominus dicta Margarita, prestito corporaliter juramento coram nobis, quod contra dictam venditionem per se vel per alium non veniet nec alicui venienti consentiet in futurum. Immo dictam venditionem prefato Petro et suis imperpetuum manutenebit ac in jure deffendet et garantibit contra omnes, et si dicta domus ultra pretium superius expressum et summam pro qua dicta domus conventui Cluniacensi est obligata et expensas utiles et necessarias a dicto Petro in dicta domo factas valeret, illud totum quod plus valeret, dicto Petro et suis spontanea voluntate remisit, donavit et quittavit, expresse renuncians in hoc facto sub religione prestiti juramenti omni auxilio juris canonici et civilis et omni exceptioni que sibi posset prodesse et dicto Petro nocere. In cujus rei testimonium presentes litteras sigilli nostri robore munitas, ad instantiam et preces prefate Margarite, Petro tradidimus supradicto. Actum presentibus testibus subscriptis, videlicet Johanne, capellano Sancti Maioli Cluniacensis, Petro lo Cointe, Guidone de Lornando, presbiteris; Gaufrido de Bosco et Stephano Gartini, burgensibus Cluniacensibus, anno Domini Mo CCo XLo septimo, mense febroarii. (Trace de sceau)
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung