CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4920     View  [Back]
Privilegium Innocentii papæ IV, quo capellani papæ non sunt subtracti ab obedientia abbatis Cluniacensis.
Innocentius episcopus, servus servorum Dei. Dilecto filio abbati Cluniacensi, salutem et apostolicam benedictionem. Cum te reputemus inter alios devotos ecclesie specialem, jura et jurisdictiones tuas intendimus non minuere, sed augere; licet autem quosdam priores et monachos Cluniacensis ordinis in nostros receperimus capellanos, quia tamen intencionis nostre non est, ut iidem per hoc a tua obedientia, ac consueto et debito servicio subtrahantur, presentium tibi auctoritate concedimus, ut in eos, si contumaces vel inobedientes extiterint, libere officii tui debitum exequaris, contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. Datum Lugduni, XVII kalendas januarii, pontificatus nostri anno septimo.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung