CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4934     View  [Back]
Litteræ abbatis de Passeleto, quibus mandat abbati Cluniacensi se de auctoritate apostolica creatum fuisse abbatem in dicta domo, etc.
Reverendo patri suo in Christo et domino ... Dei gratia abbati Cluniacensi, sui devoti et humiles filii abbas et conventus monasterii de Passeleto, cum debita subjectione salutem et reverentiam. Sancte paternitati vestre significamus, quod cum olim bone memorie Walterius, filius Alani, quondam Scotie senescallus, in fundatione domus nostre ordinem vestrum preelegisset et instrumenta auctentica super libertatibus et inmunitatibus optinuisset, non tantum a domo de Wenloc, de qua domus nostra exivit, sed etiam a priore de Caritate et ab abbate Cluniacensi qui tunc preerat, ita quod in nullo deberet esse respiciens alicubi nisi in ordinis tantummodo recognicione Cluniacensis. Cumque in impetratione dictarum libertatum et inmunitatum dictus nobilis, velut laicus, circa professionem a monachis ibidem degentibus faciendam nil cogitasset, contigit quod universi monachi dicte domus nostre tunc temporis sine professione decesserunt. Pro itineris namque magnitudine, pro longa locorum intercapedine, pro itinerancium formidine, pro viarum incertitudine, pro expensarum gravedine, pro equorum raritate, et, quod gravius est, pro dicte domus pauperie, nunquam potuerunt vel suffecerunt abbatis Cluniacensis adire presentiam ad professionem suam faciendam. Propter quod animarum pericula, scandala non minima, et etiam obprobria cum dampnis gravissimis predicte domui nostre pluries evenerunt: quia si aliqui monachi ibidem degentes levitate corporis vel instabilitate mentis, instigante diabolo, aliquando ducti fuissent ad pedes sui prelati, statim habitum deponebant monachalem, et ad seculum, ut dicebatur, licite revertebantur, se non esse professos in erroris sui tuicionem allegantes. Alii autem cum equis et expensis a dicta domo recedentes, tanquam ad abbatis Cluniacensis presentiam profecturi ob benedictionem suam consequendam, cum ad partes venissent remotiores, ad vitam se transtulerunt secularem. Propter quos casus miserabiles nunquam dicta domus nostra in spiritualibus vel temporalibus crescere potuit vel proficere. Que omnia tandem comperientes et intelligentes, non tantum patronus noster, sed etiam episcopus Glasguensis, loci diocesanus, qui tunc preerat, compatientes premissis periculis, et eisdem in posterum obviare volentes, mediantibus domino rege Scotie et prelatis regni sui, inspectis undique libertatibus et inmunitatibus supradictis, procuraverunt quod auctoritate domini pape in domo nostra abbas crearetur, sine juris prejudicio alieni; priore tamen et conventu de Wenloc, de qua dicta domus nostra exivit, per mandati apostolici executores legitime prius citatis, ut venirent proposituri si per dictam abbatis creationem crederent juri suo in aliquo derogari. Qui scientes inmunitates et libertates nostras, et, sicut credimus, contra eorum factum proprium venire nolentes, nec per se, nec per procuratorem comparebant. Unde dicti executores, tanquam filii obediencie, mandatum apostolicum sunt executi. Quare si contingat (quod absit!) sanctam paternitatem vestram versus nos in aliquo moveri, devote petimus et humiliter paternitati vestre reconciliari et subici, dummodo inmunitates et libertates nostre nobis illese observentur, et dicte creationi abbatis auctoritatem et assensum velitis prestare, et negocio pro quo benignitati vestre per alias litteras scribimus, consilium et auxilium cum effectu impertiri. Valeat et vigeat sancta paternitas vestra semper in Domino.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung