CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4938     View  [Back]
Litteræ quibus Simon, prior Abbatis Villæ, etc., notum facit priori Cluniacensi quod renuntiavit abbatiæ Andrensi.
Viris venerabilibus et dominis karissimis A., priori super omnes priores Cluniacensis cœnobii, et universo ejusdem ecclesiæ capitulo, et universis fratribus ejusdem ordinis, frater S., humilis prior de Abbatis Villa, de Wasto, de Rumiliaco, de Bogessem, salutem et debitam obedientiam. Fratre siquidem nostro Willermo, priore Sancti Martini de Campis et camerario [vestro] in partibus nostris admodum karissimo intimante accepimus vestrarum discretionum auribus mendaciter instillatum fuisse nos Andrensis ecclesiæ curam et regimen suscepisse. Ne igitur tantorum virorum tam discretorum in ambiguo diutius pendeant animi, rei seriem, immo veritatem vestræ universitati dignum duximus explicare. Andrensis etenim cœnobii totum capitulum, immo major et sanior pars capituli, in præsentia domini Morinensis, qui nuperrime obdormivit in Domino, nostri præsentia ibidem casualiter oblata, nos in rectorem, licet minus dignum, nescio quo intuitu cooperante (Deus scit!), unanimiter elegerunt. Dominus autem Morinensis huic electioni, non nostris meritis, sed sui gratia, eximio affectu favorem adhibuit. Cum autem Karrofensis ecclesiæ quidam monachi præsentes afforent, non palam sed clanculo electioni detrahentes, ex nostræ mentis industria, quamvis modica, electionem nec approbando nec improbando, intulimus quod orbatæ ecclesiæ ex intimo mentis affectu quantum liceret subvenire non differremus, si necessitas incumberet, sed curam pastoralem et rerum administrationem alias suscipere, quod potius usurpare esset, non præsumpsimus. Præsertim dominus comes de Ghines, utputa ecclesiæ patronus, tum precibus, tum blanditiis et allicit et allexit. Nos autem e regione, nec precibus allecti, nec honoris ambitione seducti, in præjudicium Karrofensis ecclesiæ tale quid aggredi non decrevimus. Absit enim ut aliunde quam per ostium ad caulam ovium Christi accedamus velut fures. Sed nec ad instar paralytici per tegulas, ut quidam mendaces asserunt, descendere anhelamus. Ponatur enim quod a Karrofensium subjectione Andrensis ecclesia omnino emancipata fuerit, nihilominus absque vestri et venerabilium virorum consilio et universorum fratrum deliberatione alterius gregis caulam, etsi infinitis afflueret redditibus, refugere tam proponimus quam disponimus. Cum enim ecclesia Cluniacensis nos ab utero matris educaverit a lacte usque ad solidum cibum, velut mater altera, ablactati jam nunc et adulti, quandiu ei gratum fuerit nostræ parvitatis obsequium, ejus ab obsequio non cessabimus, sed exemplo ciconiæ vici vicem reddere prout ei sederit satagemus. Nostri etiam cordis fervor nunquam tepescens vobis et Cluniacensibus dominis venerabilibus viris et nobilibus nos adeo colligavit, quod in majori negotio nedum in hoc vestris voluntatibus adversari nec vellemus nec possemus, etiamsi tremendi judicis iram, apud quem nihil inultum manebit, in tanta transgressione non formidaremus. Vestræ autem universitati litteris apertis et non clausis scripsimus, ut si in aliquo vel in aliquibus prælibatorum mendaces extiterimus in posterum, harum attestatione litterarum nos velut alterum Uriam condemnare valeatis. Valete, et iterum dicimus valete.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung