CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4939     View  [Back]
Litteræ M., prioris Montis Acuti, de excusatione pro absentia sua a capitulo generali.
Reverendis patribus et dominis, domino W., priori Cluniacensi, et ejusdem loci sacro conventui, necnon et toti capitulo generali, frater M., dictus prior Montis Acuti, salutem et obedientiam usque ad mortem. Quia jam diu gravi morbo fatigati corporis, pro maxima parte viribus sumus destituti, sicut norunt visitatores vestri qui nuper in partibus nostris fuerunt, ita quod necesse habemus, licet invite, nos excusare, universitati vestræ supplicamus quatinus absentiam nostram in præsenti capitulo habere velitis excusatam. Valete in Domino.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung