CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4949     View  [Back]
Requesta habitatorum villæ Mauziaci ad abbatem Cluniacensem, qua eum exorant ut confirmet electionem abbatis monasterii ejusdem loci.
Reverendo domino suo ac insuper religioso et discreto ... abbati Cluniacensi, consules totaque communitas ville Mausiaci, salutem, et se ad pedes ejus inclinatos. Dominationem vestram de qua confidimus modis omnibus quibus possumus supplicando rogamus quatinus dominum P. de Yssarpanno, priorem de Volvico, virum providum et discretum, electum a majori et saniori parte conventus Mausiaci, prout vestris auribus esse credimus intimatum, nobis in abbatem concedere dignemini et pastorem, scientes certissime quod nisi in hoc utilitatem ville et maxime monasterii Mausiacensis videremus, nos pro predicto electo nullatenus rogaremus. Datum sabbato post festum Sancti Michaelis, anno Domini millesimo CCo quinquagesimo secundo.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung