CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4955     View  [Back]
Charta qua Seguinus, Matisconensis episcopus, notum facit Guillelmum de Oblato vendidisse ecclesiæ Cluniacensi quidquid habebat apud Lordonum et Lornant.
Universis presente[s] litteras inspecturis, Seguinus, Dei gracia Matisconensis episcopus, salutem in Domino. Noverit universitas vestra, quod in nostra presentia Guillelmus de Oblato, miles, et ejus uxor et heredes eorum recognoverunt se vendidisse, quitasse ac titulo emptionis perpetuo possidendum tradidisse quicquid juris vel possessionis seu detentionis habebant in parrochiis Lordoni et de Lornant et specialiter ac nominatim decimam quam habebant in parrochia Lordoni, scilicet vini et bladi et sex solidos Cluniacensium annui servitii, de quibus sex solidis Theobaldus de Subtus Turrem, filius Oddoneti de Lordono, debet quatuor solidos, et relicta Guitonis debet alios duos solidos venerabili et religioso viro Guillelmo, Dei gratia abbati Cluniacensi, precio viginti librarum Viennensium, de quibus recognoverunt dictus miles et heredes sui sibi satisfactum fuisse in pecunia numerata; et promiserunt dictus miles et heredes sui, per sacramentum coram nobis corporaliter prestitum, se dictam venditionem dicto venerabili Guillelmo, abbati, contra omnes deffendere et garantire et quod contra per se vel per alium non venient in futurum. Renunciantes in hoc facto scienter et expresse, sub prestito sacramento, exceptioni minoris precii, non tradite et non numerate pecunie et omni alii exceptioni et juris cujusconque beneficio et auxilio sibi nunc vel imposterum competenti. In cujus rei testimonium, nos voluntate et ad instanciam dicti Guillelmi, militis, et ejus uxoris ac heredum suorum sigillum nostrum presentibus duximus apponendum. Datum anno Domini Mo CCo Lo IIIo, mense julio.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung