CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4970     View  [Back]
Charta qua Petrus, filius quondam Hugonis dicti militis, vendidit abbati Cluniacensi jus quod habebat in molendino Chiguriaco, etc.
Nos ... officialis curie Matisconensis, notum facimus universis presentes litteras inspecturis, quod cum Petrus, filius quondam Hugonis dicti Militis, burgensis Cluniacensis, in molendino quod dicitur de Chiguriaco et condemina desuper adjacenti, necnon in nemore de Tossaria medietatem pro indiviso jure hereditario haberet et possideret, quarum rerum altera medietas ad ecclesiam Cluniacensem pertinere noscebatur; haberet etiam idem Petrus quamdam aliam condeminam subtus dictum molendinum, inter Duas Aquas sitam, quam tenebat et possidebat memoratus Petrus, res omnes predictas et quicquid juris habebat et habere quacunque ratione poterat in eisdem, reverendo patri domino ... abbati Cluniacensi et ejusdem loci sacro conventui, sciens et prudens vendidit, quitavit, ac titulo perfecte venditionis libere ac pacifice perpetuo possidendum concessit, precio triginta quinque librarum Cluniacensium, de quibus satisfactum fuit totaliter coram nobis dicto Petro in pecunia numerata. Qui Petrus predictas res omnes, sub prestito coram nobis sacramento et sub ypotheca bonorum suorum omnium ubicunque existentium, liberas et quitas ecclesie Cluniacensi defendere promisit et garantire, et quod contra nec per se nec per alium veniet in futurum; de predictis rebus se devestiendo et ecclesiam Cluniacensem in corporalem possessionem inducendo, Guidone, ejus primogenito et Symoneta, nunc ejus uxore, premissa omnia volentibus et per sacramentum concedentibus. Renunciaverunt insuper tam dicti conjuges quam dictus Guido primogenitus, scienter et spontanei in hoc facto sub prestito juramento, in integrum restitutioni, minoris precii et etatis, ac tocius tutele exceptionibus, et omni consuetudini et privilegio in favorem minorum, mulierum et rerum dotalium introductis, ac omni alii exceptioni et juris cujuscunque beneficio et auxilio que contra tenorem presentium sibi possent competere vel prodesse. Quia vero pro quarta tocius molendini, condemine et nemoris dictus Petrus duos solidos annui servicii, videlicet Galtero de Mailliaco, militi, duodecim denarios, residuos vero duodecim denarios heredibus Thome de Mailliaco, pro altera siquidem condemina inter Duas Aquas sita, decem denarios et obolum heredibus Bernardi Pantin, militis, solvere consueverat, memorati abbas et conventus cum dicto Petro super hiis taliter convenerunt, videlicet quod idem Petrus, per juramentum suum pro posse suo, bona fide erga predictos Galterum, Thome et Bernardi heredes procurare tenetur, qualiter dicti Galterus et heredes Thome duos predictos solidos, et heredes dicti Bernardi dictos decem denarios et obolum, cum omni jure et dominio, si quod in premissis eisdem competit, ecclesie Cluniacensi quitent penitus et remittant. Si autem ad hoc eosdem non posset inducere, dictas triginta quinque libras Cluniacensium, sub prestito sacramento et sub ypotheca rerum suarum omnium, ecclesie Cluniacensi totaliter restitueret, dictas res omnes integre et sine aliqua diminutione et contradictione recuperandus. In cujus rei testimonium, de voluntate dictorum conjugum et Guidonis, dicti Petri primogeniti, sigillum curie Matisconensis presentibus litteris duximus apponendum. Actum et datum anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo quinto, mense septembris.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung