CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4984     View  [Back]
Privilegium Alexandri papæ IV, per quod decernit ut prioratus de Paredo, cum castro de Tholon, mensæ abbatiali monasterii Cluniacensis uniatur a procuratore abbatis Cluniacensis regendus.
Alexander, episcopus, servus servorum Dei. Dilectis filiis abbati et conventui Cluniacensi, salutem et apostolicam benedictionem. Personas vestras sincenra (sic) diligentes in Domino caritate, libenter petitionibus vestris benignum accomodamus auditum, eas precipue ad exauditionis gratiam admittendo, que vestrum vestrique monasterii commodum specialiter respicere dinoscuntur. Hinc est quod, cum sicut ex parte vestra fuit propositum coram nobis, prioratus de Paredo vobis pleno jure subjectus sit vicinior quem habetis [et] in ipso, per quem abbatem et monachos Cluniacenses et eorum nuntios transitum contingit habere frequenter, debiles et infirmi monasterii Cluniacensis causa recreationis possent commodius quam alibi, cum immineret necessitas, commorari; nos vestris supplicationibus inclinati ut prioratum eundem, in quo abbates Cluniacenses, qui fuerunt pro tempore, consueverunt instituere ac destituere priores pro sue libito voluntatis, cum castro de Thalon (sic) et aliis pertinentiis suis applicare propriis usibus valeatis, auctoritate vobis presentium indulgemus, statuentes ut idem prioratus, in quo volumus consuetum numerum monachorum continue commorari, nulli de cetero penitus conferatur, sed per procuratorem vel custodem ibidem per te, fili abbas, tuosque successores, instituendum et destituendum cum volueritis, procuretur. Nos enim decernimus irritum et inane si secus a quoquam fuerit attemptatum. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis et constitutionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Laterani, kal. aprilis, pontificatus nostri anno secundo.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung