CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4986     View  [Back]
Litteræ Alexandri papæ IV, in quibus inserta sunt acta de lite pendente inter abbatem Cluniacensem et priorem Lewensem, occasione decimarum.
Alexander, episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis ... abbati et conventui Cluniacensi, salutem et apostolicam benedictionem. Acta judicii habita coram dilecto filio nostro J[ohanne], tituli Sancti Laurentii in Lucina presbitero cardinali, in causa que vertebatur inter vos, ex parte una, et ... priorem et conventum Lewenses, vestri ordinis, Cicestrensis diocesis, ex altera, in qua ipsum dedimus auditorem, de verbo ad verbum fecimus presentibus annotari, ne de ipsis dubitatio in posterum oriatur. Tenor autem eorum talis est: In nomine Domini, amen. Anno ejusdem millesimo CC XL VIII, indictione sexta, die mercurii, octavo idus julii, comparuit coram nobis fratre J[ohanne], miseratione divina, tituli Sancti Laurentii in Lucina presbitero cardinali, dato a domino papa partibus auditore, magister Lucas, procurator ... prioris et conventus Lewensis, offerens procurationem pro eis contra ... abbatem et conventum Cluniacenses in hec verba: Universis Christi fidelibus presentes litteras visuris vel audituris, frater Guiçardus, minister humilis ecclesie Sancti Pancracii Lewensis et ejusdem loci conventus, salutem in Domino. Noveritis nos constituisse et ordinasse dilectum clericum nostrum Lucam, magistrum scolarum de Lewes, procuratorem, yconomum, seu sindicum in omnibus causis motis et movendis inter venerabilem patrem dominum abbatem et conventum Cluniacenses, ex una parte, et nos ex altera, auctoritate apostolica ventilandis, dantes eidem liberam facultatem petendi et recipiendi, agendi et respondendi, excipiendi et replicandi, appellandi et impetrandi, et in integrum restitutionem petendi, et in animabus nostris jurandi, promittentes nos firmum habituros et ratum quicquid in omnibus dictis causis nomine nostro duxerit faciendum; promittimus etiam, si necesse fuerit, pro eodem judicatum solvi sub ypoteca rerum nostrarum. In cujus rei testimonium presentibus litteris sigilla nostra apposuimus. Datum in crastino Pentecostes, anno gratie Mo CCo XLo VIIIo, septimo decimo kalendas augusti. Robertus de Cultura, clericus, obtulit procurationem pro predictis abbate et conventu Cluniacensi contra priorem et conventum predictos, coram nobis in hec verba: Universis presentes litteras inspecturis, frater Guillelmus, miseratione divina humilis abbas Cluniacensis, salutem in Domino. Noverint universi quod nos constituimus Robertum de Cultura, clericum nostrum, latorem presentium, procuratorem nostrum in causa seu causis quam vel quas movemus seu movere intendimus contra priorem et conventum Lewenses, Cicestrensis diocesis, dantes eidem Roberto speciale mandatum agendi, defendendi, jurandi de calumpnia seu de veritate dicenda, et faciendi quodlibet aliud genus sacramenti et omnia faciendi que faceremus et facere possemus si presentes essemus. Damus etiam eidem Roberto plenariam potestatem substituendi alium procuratorem loco sui quocienscunque voluerit et sicut viderit expedire. Et ad omnia et singula supradicta ratum et firmum habituri quicquid per ipsum Robertum vel substitutum ab eodem super premissis fuerit procuratum. Actum seu datum anno Domini Mo CCo XLVIIIo, die jovis proximo ante festum beate Marie Magdalene, mense julio. Eodem die, videlicet XVII kalendas augusti, predictus Robertus porrexit contra procuratorem predictorum prioris et conventus Lewensis libellum in hunc modum: Coram vobis, pater reverende, domino J..., Sancti Laurentii in Lucina presbitero cardinali, partibus auditore concesso, dicit procurator abbatis et conventus Cluniacensis contra procuratorem prioris et conventus Lewensis, Cluniacensis ordinis, Cicestrensis diocesis, quod cum felicis recordationis Gregorius papa, abbati Cluniacensi qui tunc erat, decimam omnium proventuum et reddituum abbatiarum et prioratuum Cluniacensis ordinis per triennium, et dominus papa ipsi abbati qui modo est omnium locorum ipsius ordinis per unum annum duxerint concedendam, iidem prior et conventus Lewensis hujusmodi decimam pro sue voluntatis arbitrio solvere contradicunt. Quare petit dictus procurator procuratorem ipsorum prioris et conventus nomine eorumdem per vos, pater reverende, compelli ad solutionem decime hujusmodi quatuor annorum predictorum, quam extimat ad valorem octingentarum marcarum argenti; petit etiam dampna et expensas que propter hoc incurrerit dictus abbas, que extimat ad valorem centum marcarum argenti, et protestatur expensas faciendas; et hec petit salvo jure, etc. Et eodem die facta est copia predictorum libelli et procurationis procuratori partis adverse, et assignavimus diem ad diem lune proximam eidem procuratori ad deliberandum super libello predicto, eodem procuratore protestante se non debere respondere, pro eo quod diebus precedentibus pars actoris non comparuit ut debebat, et ideo se ad diem assignatam non teneri se ad respondendum parti adverse, et si forte respondere compellatur, non tamen sine prejudicio partis sue protestatur se non debere respondere, nisi prius pars adversa sibi satisfecerit de expensis quas fecit diebus precedentibus, in quibus pars adversa minus legitime comparuit. In crastino Beate Marie Magdalene assignata est dies nona ante instans festum beati Michaelis domino abbati Cluniacensi, ex una parte, et procuratori prioris et conventus Lewensis, Cluniacensis ordinis, ex altera, ad contestandum litem precise super libello predicto porecto coram nobis, ex parte dicti domini abbatis, nisi interim vel tunc fuerit compositum inter ipsos, et renuntiatum est omnibus exceptionibus dilatoriis; die martis proxima post festum beati Mathei, comparuit coram nobis magister Robertus, procurator abbatis Cluniacensis, pro ipso abbate contra priorem et conventum Lewenses, pro ipsis priore et conventu Lewensi, nemine comparente; XVIIo kalendas octobris magister Robertus, procurator domini abbatis Cluniacensis, habens mandatum ab ipso domino abbate, prout in litteris ipsius domini abbatis inde confectis plenius continetur, fecit et substituit loco sui pro ipsis abbate et conventu procuratorem apud acta magistrum Nicolaum de Caserta, dans eidem speciale mandatum faciendi omnia que ipse poterat facere in predicta causa, et promisit firmum habere nomine dicti abbatis quicquid ipse magister N[icolaus] fecerit in predicta causa. Mensis octobris die X intrante, assignata est dies procuratori prioris Lewensis ad contestandum litem precise die lune proxima super libello abbatis Cluniacensis; ad quam diem comparentibus partibus, magister Lucas predictus litem contestando negavit narrata vera esse prout narrantur, et dicit petita fieri non debere, et est assignata dies in crastinum ad jurandum de calumpnia et de veritate dicenda. Mensis octobris die XIII intrante, coram magistro Johanne de Milliaco, magistro Deodato de Septia, magistro Leonardo de Sancto Geminiano, magister Lucas, procurator prioris et conventus Lewensis de Anglia, Cicestrensis diocesis, confessus est in judicio coram nobis quod idem prioratus cum pertinentiis subjectus est pleno jure ... abbati et monasterio Cluniacensi, et quod est de ordine Cluniacensi, et decimam fore concessam per dominum papam, et ipsos priorem et conventum teneri ad solutionem decime sicuti alii prioratus Cluniacensis ordinis. In cujus rei testimonium presentibus nostrum sigillum apponi fecimus. Ego Leonardus, imperiali auctoritate notarius, predictis interfui et, ut supra legitur, predicti domini cardinalis mandato scripsi et publicavi. Datum Anagnie, II idus junii, pontificatus nostri anno secundo.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung