CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4988     View  [Back]
Charta qua Silvio, Armandus et Artaudus, filii Joceranni de Sancto Romano, compromiserunt cum Pagano, priore de Grasac, super manso de Cras, in villa de Mons.
Noverint universi presentes pariter et futuri, quod cum questio verteretur inter nos Silvionem, Armandum et Artaudum, fratres, filios quondam Jaucerandi de Sancto Romano, militis, ex una parte, et Paganum, priorem de Grasac, nomine ecclesie de Grasac, ex altera, super manso de Cras, sito apud villam de Mons, in mandamento castri de Vertamisa, quem mansum dictus prior de Grasac possidebat; tamen nobis dictis fratribus constitit evidenter patrem nostrum dictum Jausserandum de Sancto Romano, militem, memoratum mansum Hugoni de Salsac, militi, justo et rationabili precio vendidisse, quod rationabile precium supradictus Jausserandus, pater noster, a dicto Hugone de Salsac habuit plenarie et receppit. Postmodum vero dictus Hugo de Salsac, miles, spontanea voluntate prelibatum mansum predicto Pagano, priori de Grasac, et ejus successoribus nomine ecclesie de Grasac prefate, venditionis titulo duxerit concedendum. Sed cum supradictus mansus predicto Jausserando, patri nostro, in dotem fuerat assignatus, factam vendicionem per eum crediddimus retractare. Tandem in fine concordavimus nos dicti fratres, scilicet ego Silvio, et ego Armandus, et ego Artaudus de Cras, fratres, cum domno Pagano, priore de Grasac, in hunc modum: Ego Silvio, et ego Armandus, et ego Artaudus, fratres, filii quondam Jausserandi de Sancto Romano, militis, una voluntate, non cohacti, non yllecti, nec aliqua machinatione decepti, set pura ac libera voluntate nostra, per nos et per nostros, venditiones expressas superius laudamus, aprobamus et confirmamus tibi Pagano supradicto, nomine ecclesie de Grasac et tuis successoribus in perpetuum; et si in dicto manso qui dicitur de Cras, ad villam de Mons, in mandamento Vertamisie, in toto vel in parte, jus vel jura, aliquod vel aliqua habemus seu habere possimus et debemus aliqua ratione, illut vel illa spontanea voluntate vendimus, donamus, cedimus atque concedimus, et perfecte venditionis titulo tradimus, sine omni conditione vel quasi, per nos et heredes aliosque successores nostros in perpetuum, tibi Pagano priori, [illum mansum] qui fuit matris nostre dictorum fratrum, sive sint casarnie, ortus, oschie, campi, codergia, nemora, prata, pascua, aque vel paludes, boyssonande sive garenne, census, debitalia, usencia, terre culte et inculte, hereine vel vestite ... et confrontatur ex una parte cum manso domus de Grasac, quem tenet P. Agiarns, et ex alia cum terra abbatie Sancti Petri Aniciensis, et ex alia cum terra Villelmi Bochardi et ex alia cum tenemento Antonii Agele. Et predictum mansum cum omnibus juribus suis et pertinenciis vendimus, ut supradictum est, tibi predicto Pagano et successoribus tuis nomine ecclesie de Grasac, precio VII librarum monete Viennensis, de quibus exceptioni non numerate et non tradite pecunie et pretii non soluti renunciando expresse ... Acta sunt hec apud Anonay, in domo Jarentonis baju[li] de Anonay, anno Domini Mo CCo Lo VIo, die mercurii ante festum beati Ylarii. Testes vocati et rogati sunt: Jarento, bajulus de Anonay, Iterius de Lapte, Guido de Sensa, G. de la Gleysa, Radius, sacerdos de Rocolas, P. Bossa, sacerdos de Sillac, J. Bosa, clericus, Guigo de Mor., Raynaut, presbiter, preceptor hospitalis de Vesseo, Durantus de Utiac, clericus, P. de Lapte, monachus, et alii multi fide digni. Et ad majorem perpetuam firmitatem habendam, ego Silvio, ego Artaudus, et ego Arnaudus, de Cras, fratres, et ego dictus prior de Censa, in quem tanquam in amicabilem compositorem ab utraque parte extiterit compromissum, presentem cartam sigillorum munimine duximus roborandam. (Traces des sceaux)
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung