Charta qua Bernardus de Brueria vendidit H., priori Cluniacensi, quidquid habebat in nemore de Cornant.
Nos, de Masilles et de Veriset archipresbiteri, notum facimus universis presente[s] litteras inspecturis, quod in nostra presentia constitutus Bernardus de Brueria, miles, pro se et Gaufrido, fratre suo, vendidit et ex causa emptionis possidendum in perpetuum tradit viro religioso priori Cluniacensi, nomine ecclesie Cluniacensis, totum quicquid habebat vel habere poterat in toto nemore de Cornant, sito in terriagio de Vallibus et de Jaloniaco, et quicquid juris et possessionis habebat seu habere poterat in toto nemore supradicto, precio viginti duarum librarum Viennensium, de quibus dictus Bernardus coram nobis recognovit satisfa[c]tum sibi fuisse in pecunia numerata. Promittit eciam dictus Bernardus, per prestitum coram nobis sacra
mentum, se per se vel per alium co[n]tra dictam venditionem de cetero non venturum, et quod eidem H., priori ecclesie Cluniacensis, totum quidquid juris in predicto nemore predictus miles habebat, habere in perpetuum et possidere li[ce]at curaturum, pro periculo et dampno evictionis, mansum suum quod dicitur Essebaudois, situm apud Valles, in parrochia de Jaloniaco, supponens nichilominus ypothece; promittens etiam, sub juramento corporaliter prestito, quod venditionem et pactionem superius habitas garantizabit erga omnes contra id venientes, vel se aliquo tempore opponentes. In cujus rei testimonium [exceptioni non numerate pecunie et minoris precii et omni alii juris auxilio et beneficio, quod eidem militi posset in posterum contra predicta competere vel prodesse ex parte dicti militis per juramentum renunciatio], ad petitionem ipsius nostris litteris presentibus apposuimus sigilla. Anno Domini M
o CC
o L
o septimo, mense junio.