CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 5000     View  [Back]
Charta qua Siguinus, Matisconensis episcopus, notum facit Jocerannum de Lugniaco, faciendo homagium abbati Cluniacensi, augmentavisse feudum suum de Broy.
Nos Siguinus, Dei gratia Matisconensis episcopus, notum facimus universis presentes litteras inspecturis, quod cum Jocerandus de Lugnico, miles, retroactis temporibus predecessoribus religiosi viri Y[vonis], abbatis Cluniacensis et ecclesie, homagium fecisset de decem et octo denariis et uno panello frumenti, et hec teneret in feodum ab ipsis predecessoribus et ecclesia Cluniacensi in valle de Broy, apud Lardili, idem Joceranus, prout confessus est coram nobis, predicta et sequentia religioso viro Y[voni], abbati Cluniacensi, de novo homagium faciens, dictum feodum augmentavit de hiis omnibus que secuntur: videlicet de manso Berdeler, Meline et Andree, fratris sui, quod valet sex panallos avene cum viginti solidis Cluniacensium et duas gallinas et quartum in quibusdam vineis; item de manso Martini Mounerii, quod valet totidem, quia cum eodem communiter dividitur et partitur, vinearum quarta pars extimatur et appreciatur sexdecim solidos Cluniacensium; item de eo quod habet in condeminis de Luignie, quod extimatur tredecim solidos; et hec omnia confessus est dictus Jocerannus coram nobis. Nos vero ad perpetuitatem et memoriam predictorum, ad preces et instantiam dicti Joceranni, sigillum nostrum duximus presentibus apponendum. Actum et datum anno Domini Mo CCo Lo VIIIo, mense novembris.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung