CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 5001     View  [Back]
Charta qua Gaufridus li Melles accepit in feodum ab ecclesia Cluniacensi quidquid habebat in parrochia de la Vinosa.
Universis presentes litteras inspecturis, officialis Matisconensis salutem in Domino. Noveritis quod in nostra presentia propter hoc constitutus Gaufridus li Melles, miles, asseruit et recognovit quod ipse omnia et singula que habet in parrochia de la Vinosa in terris arabilibus, pratis, nemoribus et in aliis quibuscunque que libere et sine servicio aliquo tenebat, sicut dicit, exceptis duobus mansis que tenet a fratribus hospitalis de Aissye, a venerabilibus viris et religiosis Yvone, Dei gratia abbate, et conventu Cluniacensi in feodum accepit, viginti quinque libris Cluniacensium ab ipsis abbate et conventu in pecunia numerata a dicto milite propter hoc habitis et receptis. Promisit siquidem miles, per prestitum coram nobis corporaliter sacramentum, quod si aliquis in premissis vel aliquo premissorum aliquid pecierit, sive premissa vel aliqua premissorum de feodo suo esse dixerit, quod suis propriis sumptibus predictum feodum predictis abbati et conventui contra omnes illos qui in ipso aliquid reclamaverint, garantizabit integraliter in futurum, et de hoc faciendo predictus miles premissa, videlicet que in predicta parrochia habet specialiter necnon omnia bona sua existencia ubicunque supradictis abbati et conventui generaliter obligavit per sacramentum super sancta Dei euvangelia coram nobis prestitum. Nichilominus promittens quod contra premissa vel aliqua premissorum de cetero non veniet vel venire volenti consentire ullo modo. Renunciavit insuper in hac parte memoratus Gaufridus non numerate pecunie, doli et in factum exceptionibus ac omni alii juris beneficio sibi competenti vel deinceps competituro. In cujus rei testimonium, ad preces et instancia[m] prefati militis presentes litteras eisdem abbati et conventui tradidimus sigillo Matisconensis curie sigillatas. Datum anno Domini Mo CCo Lo VIIIo, mense decembris.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung