CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 5007     View  [Back]
Charta qua Andreas de Ver recognovit se accepisse in feodum ab abbate Cluniacensi decimam de Maxille et de Confrancon.
Nos magister Petrus, officialis Cabilonensis, notum facimus universis presentes litteras inspecturis, quod in nostra presentia propter hoc constitutus Andreas de Ver, miles, recognovit se partem suam decime de Maxille et de Confrancon cum manso suo de Confrancon et pertinentiis, quem tenet Bernardus dictus Sauvages, et quibuslibet aliis que habet vel habere debet idem miles in villa et territorio de Confrancon, que omnia valere debent circiter centum soludos (sic) Cluniacensium annui redditus, a venerabili patre Yvone, Dei gratia abbate Cluniacensi, in feudum recepisse et pro eodem feudo in dicti abbatis homagium nomine Cluniacensis monasterii intravisse, ac ab eodem abbate exinde viginti libras Vienensium recepisse in pecunia numerata. Si autem premissa centum solidos Cluniacensium annui redditus non valerent, dictus Andreas, miles, tenetur prefato abbati nomine Cluniacensis monasterii defectum ipsum fideliter adimplere ad considerationem bonorum virorum quos memorati abbas et miles duxerint eligendos, et hoc facere tenetur idem miles infra octo dies postquam super hoc fuerit requisitus. Promisit etiam dictus miles tradere dicto abbati vel ejus mandato litteras venerabilis viri et discreti officialis Matisconensis tam super feodo quam homagio antedictis. Insuper dictus miles in manu prefati abbatis Cluniacensis fidejussorem constituit Gaufredum de Germole, militem, super premissis pactionibus observandis, et hec omnia dictus miles in nostra recognovit presentia prout superius sunt expressa. In cujus rei testimonium nos prefatus Petrus, officialis, ad requisitionem dicti Andree, militis, sigillum curie Cabilonensis presentibus litteris duximus apponendum. Actum anno Domini Mo CCo Lo octavo, mense marcii.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung