CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 5010     View  [Back]
Charta qua Stephanus de Vallibus fecit homagium abbati Cluniacensi de rebus quas habebat apud Essartines.
Universis presentes litteras inspecturis, S[eguinus], Dei gratia Matisconensis episcopus, salutem in Domino. Noveritis quod in presentia nostra propter hoc constitutus, Stephanus de Vallibus, armiger, recognovit se a venerabili patre Yvone, Dei gratia abbate Cluniacensi, nomine monasterii Cluniacensis, omnia que habet apud Essartines et in ejusdem ville territorio, tam in hominibus, pratis, nemoribus, terris arabilibus, quam in aliis quibuscumque in feodum recepisse; que omnia confessus est dictus armiger valere circiter decem libras Cluniacensium annuatim. De premisso autem feodo dictus Stephanus coram nobis confessus est dicto abbati nomine dicti monasterii homagium se fecisse, et exinde viginti libras Viennensium ab eodem abbate recepisse in pecunia numerata. In cujus rei testimonium presentibus litteris sigillum nostrum, ad petitionem dicti Stephani, duximus apponendum. Datum anno Domini Mo CCo Lo nono, mense maii.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung