CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 5014     View  [Back]
Bulla Alexandri papæ IV, qua deputat episcopum Diensem in conservatorem privilegiorum fratrum minorum villæ Cariloci adversus priorem et conventum dicti loci et abbatem etiam Cluniacensem.
Alexander, episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri episcopo Dyensi salutem et apostolicam benedictionem. Speciali gratia et favore dilectos filios fratres ordinis minorum illa de causa dignos potissime reputamus, quia toto cordis affectu ad hoc semper intendunt ut per sancte conversationis et vite studium possint in conspectu Dei et hominum complacere. Sane petitio dilectorum filiorum ... gardiani et fratrum minorum Cariloci nobis exhibita continebat, quod significante olim nobis ministro ipsius ordinis in Burgundia, quia in villa Cariloci, Matisconensis dyocesis, consideratis que salutem animarum respiciunt, domus ejusdem ordinis foret plurimum oportuna, nos quibus nil carius animarum salute, nil est acceptius, volentes super hoc salubriter providere, ut si eidem ministro devotione fidelium sive quocumque alio modo justo ad hoc concederetur locus, illum ad construendum inibi domum ipsam, et habendum oratorium et cimiterium in eodem, juxta indulta ordini predicto ab apostolica sede concessa, libere posset recipere, per nostras sibi litteras duximus concedendum, non obstante quod prior prioratus dicte ville, Cluniacensis ordinis, temporalem jurisdictionem in ea, et in parrochiis ecclesiarum ipsius ville jus obtinet patronatus, quodque dicto Cluniacensi ordini ab apostolica sede dicitur esse indultum ut nullis omnino religiosis infra terminios parrochiarum ecclesiarum Cluniacensis monasterii ecclesiam vel capellam construere vel cimiterium habere liceat absque devoti filii abbatis monasterii Cluniacensis et conventus ipsius beneplacito et mandato, seu quacumque indulgentia quibuscumque concessa, per quam hujusmodi gratiam impediri posset vel etiam retardari, re de qua plenam et expressam oporteat in nostris litteris fieri mentionem. Sicque predicti gardianus et fratres ad villam accesserunt eamdem ut in loco eis inibi justo modo concesso construerent ecclesiam et domum ipsorum usibus oportunam; sed dictus prior et monachi prioratus ejusdem, predicti Cluniacensis ordinis, eos hoc facere non permittunt. Propter quod fuit in eosdem priorem et monachos auctoritate apostolica excommunicationis sententia, exigente justitia, promulgata; et licet dicto abbati tunc in nostra presentia cons[t]ituto viva voce duxerimus injungendum ut gardianum et fratres predictos haberet propencius commendatos, ac monachos dicti prioratus injuriatores ipsorum exinde amoveret, ita quod dicti gardianus et fratres in eodem loco ecclesiam et domos sibi necessarias construere possent, et ibidem, sub observantia mandatorum Dei delectari, dictusque abbas id nobis promiserit se facturum, ipse tamen mandati nostri et sue promissionis immemor, hoc facere non curavit. Quia vero predictos gardianum et fratres, quorum ordinem speciali quadam affectione amplectimur, pro divina ac nostri reverentia benigno favore prosequi debet, ac eis consolationis subsidium exhibere, eumdem abbatem rogandum, monendum duximus, et attente hortandum in virtute obedientie et sub pena excommunicationis nostris sibi dantes litteris in mandatis, ut predictos priorem et monachos et conversos dicti prioratus et quoslibet alios sue jurisdictioni subjectos, quod ab eorumdem gardiani et fratrum molestatione desistant, compellere non postponat. Quocirca fraternitati tue per apostolica scripta mandamus quatinus, si dictus abbas mandatum nostrum neglexerit adimplere, tu, monitione premissa, excommunicationis in ipsum ferens sententiam, eum usque ad satisfactionem condignam singulis diebus dominicis et festivis, pulsatis campanis et candelis accensis, excommunicatum publice nuncies, et ab aliis per omnia loca in quibus expedire videris nunciari facias, et ab omnibus arctius evitari, non obstante si eidem abbati vel personis ipsius ordinis generaliter et specialiter a sede predicta indultum existat, quod interdici, suspendi vel excommunicari non possint per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam de indulto hujus mentionem. Datum Anagnie, XIIII kal. octobris, pontificatus nostri anno quinto.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung