CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 5025     View  [Back]
Charta Seguini, Matisconensis episcopi, de cimiterio de Vitriaco Guillelmo de Oblato concesso.
Nos Seguinus, miseratione divina Matisconensis ecclesie minister humilis, notum facimus universis presentes litteras inspecturis, quod cum censum et justiciam que in veteri cimiterio de Vitriaco habebamus, dilecto nostro Guillelmo de Oblato, militi, olim in feodum dedissemus, nostra et ecclesie nostre utilitate pensate, tran[s]lato etiam alibi in funde dicti militis cimiterio, necnon actento quod dictus miles in permutationem seu compensationem feodi memorati quicquid habebat et ab ipso tenetur in feodum in decima parrochie Sancti Mauricii, que in duplo majoris estimationis sunt et valoris, a nobis recepit in feodum, ipsum militem a primo feodo absolvimus penitus et [quit]tamus. In predictorum autem testimonium et munimine, volentes quod miles predictus vel alius occasione hujus ullo unquam tempore per aliquem impetatur, sigillum nostrum presentibus litteris duximus apponendum. Datum anno Domini Mo CCo LXo, mense maii.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung