CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 5026     View  [Back]
Charta qua Guillelmus de Oblato accepit in feodum ab ecclesia Cluniacensi domum suam de Vitriaco.
Nos Seguinus, miseratione divina Matisconensis ecclesie minister humilis, notum facimus universis quod Guillelmus de Oblato, miles, ab ecclesia Cluniacensi LXa solidatas terre teneret in feudum; prout confessus est coram nobis, idem Guillelmus dictum feudum augmentare volens domum suam de Vitriaco cum omnibus hiis que habet, tenet, possidet vel quasi per se vel per alium, que sunt de terragio Vitriaci et specialiter quendam mansum, qui dicitur mansus de Basenans, a venerabilibus et religiosis viris Yvone, abbate, et conventu Cluniacensi in feudum recepit, et recepit coram nobis dictus siquidem abbas ob causam seu occasione augmentationis predicte in totalem feudi antedicti augmentationem, ea que Guillelmus de Sassyaco nunc tenet ab eis apud Vitriacum; feudum vero quod Johannes de Viriseto, miles, tenebat ab ipsis et quod prius ab eisdem tenuerat Arlerius, frater ejus, memorato Guillelmo, militi, in rerefeudum concessit. In horum autem testimonium, ad petitionem abbatis et Guillelmi, sigillum nostrum prese[n]tibus duximus apponendum. Actum et datum anno Domini Mo CCo et LXo, mense maii.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung