CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 5044     View  [Back]
Charta qua Guigo, dalphinus Viennensis, notum facit se dedisse campum priori domus Avalonensis, in restitutionem dampnorum quæ illis intulerat.
Nos Hugo, dalphinus Viennensis et Albonensis comes, notum facimus universis presentes litteras inspecturis, quod cum apud Avalonem fecerimus ac preceperimus fieri terralia et vivarium, quod commode in parte fieri non valebant nisi fierent per aliquam partem terrarum et possessionem prioratus Avalonensis, et in dictis terraliis, sicut per priorem Visilie et magistrum Stephanum de Goncellino inquisitum fuerit de mandato nostro, in viginti sex solidos Viennenses dampnificata fuerit dicta domus sive prioratus Avalonis; nos volentes providere indempnitati dicte domus in restitutionem dampnorum datorum in predictis terraliis domui supradicte, Petro, priori dicte domus Avalonensis, recipienti nomine et ad opus dicte domus, reddimus quemdam campum nostrum situm apud Villarium Martini, juxta terram Amindorum, ex una parte, et juxta terram Loveriorum, ex altera; et campus estimatus fuit triginta solidos censuales; devestientes nos de predicto campo per nos et nostros et dictum Petrum Avalonensem recipientem nomine suo, et dicti prioratus investientes, et in possessionem et quasi mittentes, promittentes per nos et per nostros perpetuo dicto prioratui et prioribus ibidem profuturis temporibus residentibus dictum campum deffendere et manutenere ab omni homine et persona, et contra [predictam] redditionem aliquo tempore per nos vel per alium non venire; renuntiantes exceptioni doli mali, metus, et in factum et juribus aliis omnibus per que possemus contra predictam vel aliqua de predictis facere vel venire. Quia vero dictus campus prevalebat dampno dato dicte domui in terris et possessionibus dicte domus faciendo terralia et vivarium in eisdem, dictus prior, pro se et successoribus suis in dicto prioratu, nomine suo et dicti prioratus, reddidit et assignavit nobis IIIIor solidos censuales quos dicto prioratui debebant et faciebant Ogerii de Comba super tenementis ipsorum. Quos quatuor solidos censuales dictus prior promisit nobis nomine dicte domus prioratus deffendere et manutenere ab omni homine et persona. Datum apud Gracionopolim, anno Domini Mo CCo sexagesimo primo, die mercurii ante mediam quadragesimam.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung