CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 5048     View  [Back]
Privilegium Urbani papæ IV, quod prioratus ordinis Cluniacensis non possint conferri per litteras apostolicas.
Urbanus, episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio abbati Cluniacensi, salutem et apostolicam benedictionem. Cum interdum concedenda et non concedenda propter importunitates petentium concedantur, nos paci et tranquillitati tue paterna volentes sollicitudine providere, ut per litteras apostolicas vel legatorum Apostolice Sedis obtentas et obtinendas prioratus tui ordinis conferri non possint, tuque ad eorum collationem compelli nequeas, etiamsi contineatur in eisdem litteris hec vel alia similis clausula, ut aliqua indulgentia non obsistat, auctoritate tibi presentium indulgemus. Nos enim sententias, si quas hac occasione ferri contigerit, irritas decernimus et inanes, presentibus post quinquennium minime valituris. Nulli ergo, etc. Si quis, etc. Datum Viterbii, X kal. julii, pontificatus nostri anno primo.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung