CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 5050     View  [Back]
Charta qua Johannes, capellanus de Monte Medio, commutationem fecit quorumdam servitiorum cum Regnerio et Josceranno de Marziaco apud Curciacum et Ruffiacum.
Nos ... officialis curie Matisconensis, notum facimus universis presentes litteras inspecturis, quod cum Johannes, capellanus de Montemedio, nomine ecclesie de Montemedio haberet et possideret sex solidos Clunienses annui servitii, sitos supra qua[m]dam vineam sitam apud Curciacum, quam tenent Odonetus et Petrus, filii quondam Peraudini Caprarii, ut asserit idem capellanus; et Regnerius et Joscerannus de Marziaco, fratres, domicelli, haberent et communiter possiderent in alodio sex solidos Clunienses annui servicii sitos in territorio de Ruffiaco, ut dicunt ipsi fratres, videlicet quinque solidos Clunienses super quandam vineam que fuit Mariete de Super Aquam, quam tenent liberi Jacobi de Bosco, sitam ante Turrim Dalmacii, juxta vineam Johannis Maguini, duodecim vero denarios super quandam vineam quam tenet Bona li Cointesse, sitam en Orphilain, juxta vineam que fuit Petri Elemosinarii, ut asserunt coram nobis i[i]dem vero domicelli et dictus capellanus, supradictum servicium inter se permutaverunt et escambium fecerunt coram nobis in hunc modum: quod prenominati domicelli supradictos sex solidos annui servitii super predictam vineam de Curciaco habebunt et perpetuo possidebunt pacifice et quiete; dictus vero capellanus et alii qui pro tempore fuerint in eadem ecclesia, nomine predicte ecclesie, supradictos sex solidos Clunienses annui servicii, sitos super predictas vineas quas tenent liberi Jacobi de Bosco et Bona li Cointesse, cum omni jure quod habebant vel habere poterant aut debebant supradicti domicelli in eisdem vineis, habebunt in alodio et in perpetuum pacifice possidebunt. Promiserunt insuper dicti domicelli et capellanus, per juramenta sua coram nobis super sancta Dei evangelia corporaliter prestita, dictum servitium alterius alteri et suis perpetuo defendere et garentire, et se contra dictam permutationem seu escambium, per se vel per alium de cetero non venire nec alicui contravenire volenti consentire, et facere et prestare omnia que in causa evictionis debent fieri et prestari. In cujus rei testimonium, ad instanciam et preces dictorum fratrum et capellani, sigillum curie Matisconensis presentibus litteris duximus apponendum. Datum anno Domini Mo CCo sexagesimo secundo, mense septembris.
(Au dos:) Littera super serviciis de Monmint, quod habet capellanus.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung