CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 5062     View  [Back]
Charta qua Guillelmeta, uxor Hugonis de Villers, accepit in feodum ab abbate Cluniacensi quidquid habebat apud Curtes, Buxeres, etc.
Nos Johannes, Dei gratia Matisconensis episcopus, notum facimus universis presentibus et futuris, quod Guillelmeta, uxor Hugonis de Vilers, domicelli, in nostra presentia propter hoc constituta, recognovit se omnia que habet et habere dicitur apud Curtis, apud Buxeres ac etiam in ecclesiarum, villarum finagiis, videlicet in terris, servitiis, nemoribus et aliis quibuscunque, a venerabili in Christo patre Yvone, Dei gratia abbate Cluniacensi, nomine ipsius Cluniacensis ecclesie, laude et assensu prefati H., mariti, de novo in feodum recepisse, et exinde prefati Hugo et Guillelmeta LXa solidos Cluniacensium recipientes a prefato abbate in ipsius homagium intraverunt; promittentes dicta Guillermeta ac ejus maritus prefatus feodum abbati predicto successorique ejus ac ecclesie nominate superius contra omnes personas in perpetuum garantire, se, heredes suos omniaque bona sua presentia et futura de predicta ferenda garandia obligando; abrenunciantes predicta Guillelmeta et ejus maritus exceptioni non habite et non recepte pecunie et omni juri canonico et civili quod sibi posset in hoc facto prodesse ac ipsi abbati vel ecclesie prejudicium gravare. In cujus rei noticiam presentibus litteris, ad preces et instanciam ipsius G. ac ejus mariti sui superius nominati, sigillum nostrum dignum duximus apponendum. Datum anno Domini Mo CCo LXo tercio, mense septembri.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung