CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 5110     View  [Back]
Litteræ L., prioris de Lentona, ad abbatem Cluniacensem, quibus se excusat pro absentia sua a capitulo generali.
Reverentissimo in Christo patri amatissimo, domino abbati Cluniacensi, frater L., humilis prior Lentonensis et ejusdem loci conventus, salutem [et] tam devotam quam debitam in omnibus usque ad mortem obedientiam. Cum semper matri nostre Cluniacensi ecclesie obedientes extiterimus et devoti, grave videretur vobis, ut cum jam fere ad annos devenerimus decrepite etatis si aliqua indevotionis infamia notaremur; licet igitur domus vestra Lentone non solum tanto debitorum onere, tamen cum sterilitate terrarum et caristia bladi, cum ruina domorum et aliis oppressionibus et innumeris exactionibus que fere occumbere nos oportet, vehementer sit opressa, matri tamen Cluniacensi ecclesie, que sicut audivimus tanta est oppressione gravata quod sine summi pontificis Clementi[s] provisione non poterit aliquatenus relevari, filiali compacientes affectu et malentes diucius languere, quam [c]apud nostrum (quod absit!) omnino intereat, paternitati vestre presentibus litteris promittimus quod infra capitulum generale quod actore Deo celebrandum est dominica IIIa post Pascha, ad vos mittimus sufficientem nuncium, qui in nostro nomine vobiscum componet de summa et terminis decime triennium, prout in mandato apostolico continetur, de vestre tamen benignitatis misericordia confidentes, que nisi nobis subvenit in hac parte, subjacere cogemur perpetue paupertati.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung