CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 5115 bis     View  [Back]
Charta qua Margareta de Comba vendidit abbati Cluniacensi tres solidos census super terris sitis in parrochia de Tervi.
Nos Bernardus, archipresbiter de Bosco, et Haymo, curatus ecclesie de Te[r]vi, Eduensis diocesis, notum facimus universis presentes litteras inspecturis, quo[d] Margareta de Comba, relicta quondam Stephani Touseti, sciens et prudens et spontanea voluntate tradit, vendit et concedit imperpetuum religiosis viris abbati et conventui Cluniacensi tres solidos censuales sitos super terras suas del Couchel, de la Charruee, super molendinum Chassier et de la Charuee, cum appendiciis et pertinentiis earumdem, quas terras sitas in parrochiatu de Tervi, de suo franco et quito alodio esse asserit, precio sexaginta solidorum Viennensium, de quibus recognovit sibi satisfactum fuisse in pecunia numerata; que terre si forte (quod absit!) non essent de suo franco allodio, obligat dicta Margareta omnia bona sua mobilia et inmobilia ubicumque possent imposterum inveniri. Hanc vero venditionem, traditionem et concessionem Johannes [et ...] predicte Margarete liberi, voluerunt, laudaverunt et approbaverunt coram nobis; promittentes tam mater quam liberi supradicti per juramentum super sancta Dei evangelia corporaliter prestitum coram nobis, se contra venditionem, traditionem et concessionem predictas non venire nec venire volenti aliquatenus consentire; abrenunciantes in hoc facto tam mater quam liberi exceptioni doli et in factum, quod metus causa, non numerate nec habite pecunie, dotis privilegio, minoris etatis subsidio et auxilio, et beneficio juris canonici et civilis quod eis ad veniendum contra predicta posset imposterum competere vel prodesse. In cujus rei testimonium, ad instantiam predictorum liberorum, presentibus litteris sigilla nostra duximus apponenda. Datum anno Domini Mo CCo LXo quinto, mense febroario.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung