CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 5138     View  [Back]
Charta qua Gaufridus de Molos vendidit abbati Cluniacensi tres solidos censuales in prato de Chambon Roent.
Nos Guichardus, Dei gratia Matisconensis episcopus, notum facimus universis presentes litteras inspecturis, quod Gaufridus de Molos, miles, in nostra presentia propter hoc constitutus et ex causa emptionis habendos et perpetuo percipiendos concedit precio ... librarum Cluniacensium venerabilibus et religiosis viris Yvoni, abbati, et conventui tres solidos censuales quos habebat in quodam prato sito en Chambon Roent, cujus prati partem stagnum occupat eorumdem, quod etiam pratum solent tenere Thomas Groaz de Cluniaco, presbiter, et Johannes Verneis, et de prato eodem eidem militi annuatim solvere tres solidos antedictos. Predictos autem tres solidos cum omni jure quod in eodem prato dictus miles percipere poterat vel habere, cedit et concedit dictis abbati et conventui pro precio supradicto; confitentes coram nobis ab ipsis abbati et conventu sibi satisfactum esse de eodem precio in pecunia numerata. Promisit etiam idem miles ipsis abbati et conventui per prestitum coram nobis corporaliter sacramentum quod contra venditionem predictam non veniet per se vel per alium in futurum. Renunciavit siquidem in hac parte idem Gaufridus per prestitum coram nobis ad sancta Dei euvangelia juramentum non numerate pecunie, etc. In cujus rei testimonium, ad petitionem dicti Gaufridi, sigillum nostrum presentibus litteris duximus apponendum. Actum et datum anno Domini Mo CCo LXo VIIo, mense marcio.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung