CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 5142     View  [Back]
Status prioratus Marciniaci ab Yvone, quondam priore Marciniacensi, descriptus.
Anno Domini Mo CCo sexagesimo octavo, die martis post Nativitatem beate Marie Virginis, computavit frater Yvo, prior Silvigniaci, quondam prior Marcigniaci, coram fratribus Petro, Sancti Marcelli Cabilonensis, et Guillelmo, de Vallibus prioribus, missis a domino ..., abbate Cluniacensi, pro computo audiendo, et fuit status dicte domus Marcigniaci prout sequitur. Hec sunt debita in quibus tenetur dicta domus Marcigniaci, die et anno supradictis, et quantum et quibus debetur: Durando Reynaci quatercentum lib. Vienn.; Hugoni, cellerario, sex vinginti (sic) et decem lib. Vienn.; Bartholomeo des Noes, burgensi Silvigniacensi, sexaginta libr. Vienn.; Guillelmo de Mazilles, sexaginta libr. Vienn.; domino Guillelmo de Monte Puterii, canonico Cabilonensi, decem libr.; capellano de Brienon, novem lib. Paris.; Dampnoni de Cor, quatuor lib. et decem. sol. Paris.; Hugoni Regnier, clerico Sinemuri, centum et undecim sol. et VI den. Vienn.; Hugoni [de] Sinemuro, decem et octo lib. Vienn.; Ferrer de Cariloco, decem lib. Vienn.; Durando Thoardi, vinginti lib. Vien. et tringinta sol. pro clavis.; decano Marcigniaci, vinginti et octo lib. Vienn.; Beler, vinginti quatuor sol. Paris.; Ponceto de Sancto Abundo, undecim lib. Paris.; Thome Desde, quindecim lib. Vienn.; creditoribus minutis, sexaginta et novem lib., quatuor sol. et dim. Vienn. Summa: octiescentum sexaginta lib. et CXV sol. Et sciendum quod de debito quod petunt liberi Henrici de Tilio, nichil fuit computatum, quia credebat dictus prior quod dictus Henricus a bone memorie fratre Jacobo, predecessore suo, de bonis dicte domus plus habuerit quam sibi debetur. Item de debito quod heredes Guillelmi dicti Bouchen, nunc defuncti, petunt, similiter nichil fuit computatum consimili ratione. Hec sunt que debentur dicte domui, die et anno supradictis vice versa: Bartholomeus de Bosco, canonicus Bellijoci, debet tringinta et quinque marchas de censa maneriorum dicte domus, que tenet, extimatas sex vinginti lib. Vienn.; prior de Cimore, trescentum marebutinos, extimatos centum quinquaginta lib. Vienn.; burgenses Marcigniaci, centum et quinquaginta lib. Vienn.; dominus Radulphus de Borcant, quindecim lib. Vienn. Item valet bladum vetus centum lib. Vienn. Summa: quinquiescentum et tringinta quinque lib. Vienn. Et sic fuit summa totius debiti in quo remansit dicta ecclesia Marcigniaci obligata, finali computo facto, trescentum tringinta lib. et quindecim sol. Vienn., hoc salvo quod pro decima primi anni centum libras Vienn. solvit tantummodo dictus prior. Datum et actum die et anno supradictis. (Traces de trois sceaux dont il ne reste qu'un fragment)
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung