CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 5146     View  [Back]
Resignatio facta a Petro, abbate Mauziacensi, abbatiæ suæ, præsentibus abbatibus Casæ Dei et Thierni.
Nos Petrus, Dei gratia abbas monasterii Mauziacensis, Claromontensis diocesis, notum facimus universis presentes litteras inspecturis, quod nos, considerato statu persone nostre proprie et statu etiam monasterii nostri prefati et ipsius personatus, necnon lapsu predictorum et eorum periculis animarum, ex hiis moti que vidimus et videmus insurgere in predictis, atque quibusdam aliis, volentes eis omnibus via qua possumus subvenire, exnunc resignamus regimini monasterii nostri Mauziacensis predicti, plenarie, absolute et libere, et absque ulla spe, condicione et modo qua vel quibus, que dicta sunt differri possent aliquatenus, vel eciam impediri; resignamus, inquam, si domno patri nostro Yvoni, abbati Cluniacensi, videbitur expedire, vel si de ejus qualicumque expressa proffecerit voluntate, nichil nobis circa jura vel regimen predicti monasterii Mauziacensis, nisi voluntate ejus penitus retinentes, dantes exnunc salva ejusdem domini voluntate mandatum et quantum in nobis est potestatem plenam et liberam priori et conventui predicti Mauziacensis monasterii providendi sibi et dicto monasterio idonee de pastore, dum tamen dicti domini ad hoc habeant voluntatem. Jurantes ad hec super sancta Dei evangelia que corporaliter tangimus, quod contra predicta vel aliquid predictorum per nos vel per alium non veniemus jure aliquo, ratione vel causa, nec procurabimus vel permittemus quin predicta universa et singula perpetuum robur obtineant firmitatis, nec restitutionem vel relaxationem ab aliqua persona petemus super aliqua premissorum nec petitam aliunde vel obtentam duci ad effectum aliquem permitemus, omnia premissa et singula, ut premissum est, jurantes. In cujus rei testimonium presentibus litteris sigillum nostrum duximus apponendum, rogantes venerabiles patres dominum Arb[ertum] Case Dei et ... Tierni abbates, qui presentes fuerunt huic resignationi, ut sigilla sua presentibus litteris apponant, in testimonium et robur. Nos vero dicti abbates, ad instantiam dicti abbatis, presentibus sigilla nostra duximus apponenda. Actum et datum apud Mauziacum, in camera dicti abbatis, presentibus Guifredo, Hottalario et Johanne, sacrista Sancti Roberti Case Dei, idus junii, anno Domini Mo CCo LXo IXo.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung