CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 5156     View  [Back]
Epistola Hugonis, ducis Burgundiæ, ad abbatem Cluniacensem, qua exorat eum ut remittat Philippo, comiti Sabaudiæ, et Beatrici ejus uxori octo paria litterarum super venditione juris quod habebat in comitatu Burgundiæ.
Venerabili in Christo patri ac karissimo amico suo domno Y[voni], Dei gratia abbati Cluniacensi, Hugo, dux Burgundie ... ad ejus beneplaciti voluntatem. Rogamus vos et requirimus quatenus octo paria litterarum, quas magister P. de Amenaz, clericus noster, penes vos deposuit, quarum una sigillata est sigillo nostro, confecta super venditione seu quittatione quam facimus illustri viro Ph. Sabaudie et Burgundie comiti, et A., comitisse uxori sue, de jure quod habebamus in comitatu Burgundie, ratione cessionis nobis facte a domina B., comitissa Orlemunde, sorore dicte A. comitisse, alia vero septem paria litterarum confecta sunt super cessione seu quittatione quam dicta comitissa Orlemunde nobis fecit de jure suo predicto, tradatis et reddatis sine difficultate quali predictis comiti et comitisse vel eorum mandato vel alteri eorum, altero non vivente, quando constabit vobis quod ipsi satisfecerint nobis vel mandato nostro de quinquies mille et quingentis libris Viennensibus, ex una parte, et postquam vobis solverint ad opus nostri alias quinquies mille et quingentas libras Viennenses solvendas in quindena Pasche que erit anno Domini Mo CCo LXXo primo, ita tamen quod tunc temporis duo paria litterarum penes vos, ex parte dictorum comitis et comitisse depositarum, prout in litteris vestris super hujus deposito confectis plenius continetur, nobis vel mandato nostro reddatis et tradatis, si super hoc ex parte nostra fueritis requisiti, vel extunc quicumque a nobis vel mandato nostro contigerit vos requiri. Volumus autem, requirimus et rogamus, quod si contingeret vos esse in remotis tempore quindene Pasche supradicto vel de vobis ... humanitus contingeret, (quod absit!) ... major prior Cluniacensis predicta omnia faciat et exequatur. Si vero vos et dictum priorem agere contingeret in remotis ... [vel de utroque humanitus contingeret,] (quod absit!) volumus, requirimus et rogamus quod prior claustralis et conventus Cluniacensis faciant et exequantur predicta. In cujus rei testimonium sigillum nostrum presentibus fecimus apponi. Datum anno Domini Mo CCo septuagesimo, mense aprili. (Trace du sceau)
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung