CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 5166     View  [Back]
Charta qua Simon, dominus de Marchia et de Calcinis, notum facit se vendidisse abbati Cluniacensi quidquid habebat in villa de Gevreio, etc.
In nomine Domini. Amen. Anno incarnationis ejusdem Mo CCo septuagesimo primo, mense maii, ego Symon, dominus de Marchia et de Calcinis, miles, notum facio omnibus presentes litteras inspecturis, quod ego provida deliberatione, non in aliquo circonventus, pro utilitate mea vendidi, concessi, deliberavi, tradidi et quittavi, ac etiam vendo, trado, cedo, concedo, delibero atque quitto in alodium liberum et hereditatem perpetuam, titulo et nomine pure, perpetue, legitime ac irrevocabilis venditionis, viris religiosis et honestis domino Yvoni, Dei gratia abbati humili, et conventui Cluniacensi, pro eis et eorum successoribus, ea omnia et singula que hic inferius continentur, que habebam et tenebam de alodio libero in villa, pertinentiis et territoriis de Gevreio in Monte, Lingonensis diocesis, scilicet mansum Leodegarii dicti Mutrot, mansum Nicholai dicti dou Monceal, mansum Duranni dicti Jornal, mansum Girardi dicti Jornal, mansum uxoris sive relicte Espinart, mansum Elyotti, filii Alberici, mansum Perronete dicte dou Monceal, mansum Johannis dicti Lambert, et mansum Andree dicti lou Boçu, cum aliis pertinentiis et juribus eorumdem mansorum et quicquid habeo et habere possum et debeo seu tempore confectionis presentium litterarum tenebam et habebam ac tenere et habere debebam in villa, pertinentiis et territoriis de Gevreio supradictis, scilicet in terris, pratis, hominibus, mansis, domibus, vineis, nemoribus, talliis, arboribus, censibus sive censivis, pasturagiis, servitiis, corveiis, emendis, foreffactis, justitia, dominio, usuagiis, terciis, decimis, redditibus bladi, vini et denariorum, in planis et montibus et in omnibus exitibus, bonis, juribus et commodis quibuscunque, nichil in predictis universis et singulis pro me vel meis heredibus retinendo, exceptis hiis omnibus que Guillelmus, dominus de Duysmo, miles, et ejus heredes tenent et debent tenere a me et meis heredibus in feodum in dicta villa de Gevreio et territoriis ejusdem. Hanc autem venditionem feci dictis abbati et conventui pretio ducentarum et quinquaginta librarum Viennensium, de quibus ab eis plenam, perfectam et integram solutionem recepi et habui in pecunia numerata, propter quod de predictis omnibus et singulis superius venditis ego me penitus devestiens, predictos abbatem et conventum Cluniacensem corporaliter investivi et in verum dominium et possessionem corporalem induxi pro omni voluntate eorum modis omnibus et omni tempore fatienda. Et promitto ac teneor per stipulationem legittimam et sollempniter conceptam, et per sacramentum meum corporaliter super sancta Dei euvangelia prestitum, predicta omnia et singula superius vendita garantire libere et in alodium liberum dictis abbati et conventui et eorum successoribus perpetuo contra omnes, et me pro eis semper et ubique locorum et in omni curia contra personas omnes opponere propter hoc et respondere propriis sumptibus et honus littis in me suscipere quamcito et quotienscunque super hoc fuero requisitus, absque diebus aliis postulandis, et eos inde conservare modis omnibus indempnes, si qui contradictores vel rebelles apparerent, (quod absit!) et facere et prestare quicquid in causa evictionis debet fieri et prestari et in nullo contraire de cetero per me vel per alium, verbo vel facto, seu consensu aut jure, seu consuetudine, vel modo alio qualicunque. Et ad hec omnia et singula supradicta et pro hiis omnibus et singulis adimplendis, obligo dictis abbati et conventui et eorum successoribus me et meos heredes et bona mea omnia, mobilia et immobilia, presentia et futura, quocumque sint et ubicumque poterunt inveniri. Renuntians in hoc facto ex certa scientia exceptioni non numerate et non recepte pecunie et exceptioni deceptionis ultra dimidiam justi pretii, exceptioni doli mali vel lesionis, in factum, fori privilegio, omni consuetudini et statuto loci et patrie, beneficio restitutionis in integrum, omni auxilio juris canonici et civilis, et omnibus exceptionibus, defensionibus, allegationibus et aliis que contra premissa possent obici seu dici ac etiam juri dicenti: generalem renuntiationem non valere; volens quod predicta omnia et singula habeantur pro enumeratis specialiter et expressis. In quorum omnium testimonium et munimen litteris istis sigilla virorum venerabilium domini Petri, decani capelle ducis, et magistri Alberici, decani christianitatis Dyvionensis, una cum meo sigillo rogavi, feci et obtinui apponi. Actum anno et mense predictis. (Les sceaux manquent)
(Au dos, d'une écriture moderne:) Le chevalier Simon, Seur de la Marche et de Chaucins vend à l'abb. de Cluni sa seign. de Gevrei.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung