CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 5169     View  [Back]
Charta qua Philippus III, rex Francorum, dat monachis Cluniacensibus quemdam vicum prope domum quam cœperant ædificare Parisius.
Philippus, Dei gratia Francorum rex, universis presentes litteras inspecturis, salutem. Notum facimus quod cum viri religiosi abbas et conventus Cluniacensis nos requisierint ut quendam vicum nostrum situm Parisius juxta domum suam quam, jamdiu est, Parisius edificare ceperunt prope domum fratrum predicatorum Parisiensium, ex una parte, et aliam domum ipsorum abbatis et conventus que fuit quondam Domus Dei Parisiensis, ex altera, per legitimam recompensationem alterius vici eque boni vel etiam melioris nobis in sua terra propria faciendam, eisdem abbati et conventui vellemus concedere intuitu pietatis, ut predictas domos suas possent jungere, perficere et consummare in dicto vico edificando sicut sibi expedire viderent, et ipsi nobis et successoribus nostris in recompensationem vici hujusmodi in predicta terra sua concesserint et deliberaverint unum vicum eque bonum seu meliorem situm inter quandam domum fratrum predicatorum Parisiensium, ex una parte, et predictam domum que fuit, ut predictum est, Domus Dei Parisiensis, ex altera parte; nos ad requisicionem predictorum abbatis et conventus, intuitu pietatis et pro redemptione ejusdem, perpetuo concessimus et donavimus dictum vicum, juxta domos suas ex utraque parte situm, ut dictum est, pro suis domibus jungendis et perficiendis sicut voluerint et viderint expedire. Volentes tamen indempnitati ac tranquilitati fratrum predicatorum, qui scolas suas, dormitorium et alias officinas suas habere noscuntur dicto vico vicinas utiliter providere, in concessione hujusmodi vici [h]as conditiones duximus apponendas, videlicet quod non liceat dictis abbati et conventui Cluniacensi versus fratres in superiori parte vici predicti coquinam vel cloactam facere seu construere, vel aliquid quod turbet, inquietet aut dampnificet dictos fratres, aut etiam campanam erigere seu aliq[uid] aliud attemptare in parte predicta quod nocumentum seu dampnum inferat fratribus antedictis aut studium, quietem, seu officium eorum impediat aliquatenus aut perturbet. Predicti autem abbas et conventus nichil juris, possessionis seu proprietatis penitus retinent in dicto vico nobis ab eisdem, ut dictum est, in recompensationem dato, immo nos et successores nostri in eodem vico habebimus in futurum omnimodam justiciam, altam et bassam, sicut in alio vico quem sibi concessimus prius habebamus, omnibus aliis litteris nostris antea super premissis conditionibus confectis aut quibuscunque traditis aut concessis de cetero munimine valituris. In cujus rei testimonium presentibus litteris nostrum fecimus apponi sigillum. Actum apud Montem Argi, die mercurii ante Natale Domini, anno ejusdem Mo CCo septuagesimo primo, mense decembris.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung