CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 5175     View  [Back]
Charta qua Guichardus de Baiseneins obligavit abbati Cluniacensi quidquid habebat in parrochiis de Berziaco villa, de Verziaco, etc.
Nos, officialis curie Matisconensis, notum facimus universis presentes litteras inspecturis, quod in nostra presentia propter hoc constitutus Guichardus, domicellus, Stephani de Baiseneins, militis, defuncti quondam filius, non vi, non dolo inductus aut alias circonventus, sed sponte et libere confessus est et recognovit quod ipse quicquid tenet in feudum a venerabili in Christo patre abbate et ecclesia Cluniacensi, videlicet quicquid idem Guichardus in parrochiatibus de Berziaco Villa, de Verzie, de Marziaco, de Berziaco Castro, de Pierreclo et locis aliis quibuscunque citra Sagonam, habet, tenet et possidet, vel quasi seu habere, tenere et possidere, vel quasi potest et debet in rebus quibuslibet corporalibus et incorporalibus, quoquo nomine censeantur, decima dou contal quam dicit non esse de feodo antedicto duntaxat excepta, pro evidenti utilitate et urgenti neccessitate sua, titulo pignoris seu ypothece obligat atque tradit predictis abbati et ecclesie Cluniacensi pro triginta libris Viennensium, quas recepit in bona pecunia numerata et legali; promittens dictus Guichardus pro se et suis heredibus seu successoribus, per juramentum super sancta Dei euvangelia prestitum ab eodem, quod ipse per se vel alium super predictis rebus feodalibus obligatis, ut predictum est, dictos abbatem et ecclesiam Cluniacensem, ipsa obligatione durante, non inquietabit, se infestabit aut aliquatenus molestaret (sic), nec faciet quominus dicti abbas et ecclesia Cluniacensis res predictas feudales habeant, teneant et possideant pacifice et quiete, quousque sibi erit de predicta pecunie quantitate plene et integre satisfactum. Hanc autem oblationem Margareta, uxor predicti Guichardi, in nostra propter hoc presentia constituta voluit et laudavit. Renunciant quoque conjuges antedicti in hoc facto non numerate seu non tradite aut non habite pecunie, doli et in factum et conditioni[s] sine causa exceptionibus, omni privilegio dotis seu donationis propter nuptias, ac cuilibet auxilio et beneficio juris canonici et civilis, quod dicti[s] conjugibus vel eorum alteri quoquomodo posset in hac parte contra dictos abbatem et ecclesiam Cluniacensem prodesse. In cujus rei testimonium nos officialis predictus, ad preces et instanciam dictorum conjugum, presentes litteras sigillo dicte curie Matisconensis fecimus sigillari. Actum anno Domini Mo CCo LXXo IIo, mense julii.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung