CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 5196     View  [Back]
Charta qua Robertus, curatus ecclesiarum de Maleto et de Ogers, confessus fuit quædam jura ad abbatem Cluniacensem in ecclesiis supradictis ratione patronatus pertinere.
Nos Guichardus, miseratione divina Matisconensis episcopus, notum facimus universis presentes litteras inspecturis, quod Robertus, curatus ecclesiarum Maleti et de Ogers, in nostra propter hoc presentia constitutus, confitetur, sciens, prudens et spontaneus, ut asserit, ad venerabiles viros abbatem et conventum Cluniacensem in ecclesiis d'Ogers et de Maloy, ratione juris patronatus quod abbas et conventus predicti in ecclesiis predictis nomine monasterii Cluniacensis obtinent, pertinere ab antiquo, et eos percipere et habere partem obventionum et aliorum jurium que inferius exprimuntur, videlicet medietatem in oblationibus in ecclesia d'Ogers, quando pro vivis celebratur in eadem; si vero pro defunctis, percipiunt nichil inde. Si vero diebus dominicis in dicta ecclesia missa de Sancto Spiritu celebretur pro aliquo confratre defuncto, ut consuetum est, nichil similiter in illis oblationibus percipiunt abbas et conventus memorati, omnes enim oblationes que in dicta ecclesia ratione defunctorum offeruntur percipit integre curatus ecclesie nominate. Item medietatem sepulturarum in dicta ecclesia d'Ogers, excepto tricenario et pitencia, que salvis sunt curati. Confitetur etiam dictos abbatem et conventum habere, et eis competere omnes oblationes quę fiunt in ecclesia de Maloy a parrochianis proprie ville de Maley, quando pro vivis celebratur. Si vero oblationes aliunde pervenerint, qualescunque sint, dummodo missa ibidem pro vivis celebretur, ipsis patronis et curato communes debent esse. In oblationibus vero que fiunt in ecclesia de Maley pro defunctis et in oblationibus que in dicta ecclesia proveniunt, si de Sancto Spiritu pro aliquo confratre defuncto cantetur diebus dominicis vel festivis, percipere nichil debent. Item confitetur ipsos patronos in utraque ecclesia habere luminare cereorum et candele, sed tamen dictis ecclesiis de luminari debent in omnibus necessariis providere; qui a parrochianis proprie ville de Maley percipiunt totaliter sepulturas et linteamina mortuorum supradicte ville, tamen curato percipiente tricenarium et pitanciam et habente. Addidit etiam ipse curatus ipsos patronos in propria villa de Maley habere jus nuptiarum quod consueverunt habere et quod oblationes que ibidem offeruntur ob reverentiam sanctuarii beati Dyonisii communes habentur ipsis patronis et curato, salvis ipsi curato omnibus absolutionibus quas solus percipit et habet ecclesiis in ambabus. Promittit idem curatus per juramentum suum super sancta Dei euvangelia corporaliter prestitum se contra premissa in juditio vel extra, facto vel verbo, aliquatenus non venire, abrenuncians sub eodem juramento expresse et scienter, ut asserit, exceptioni doli et in factum, quod metus causa, restitutionis in integrum beneficio, omni actioni, exceptioni, deffensioni lesionis, deceptionis, alienationis, et exceptioni confessionis legitime non facte, juri dicenti: generalem renunciationem non valere, et omni alii auxilio et beneficio juris canonici et civillis, que sibi et ecclesie sue possent in hac parte ad veniendum contra premissa competere vel prodesse. In cujus rei testimonium, ad instanciam dicti curati, presentibus litteris sigillum nostrum duximus apponendum. Datum anno Domini Mo CCo septuagesimo tercio, mense januarii.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung