CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 5216     View  [Back]
Charta qua Petrus Sorers, capellanus de Trembli, dedit monasterio Cluniacensi duas domos apud Sanctum Saturninum sitas, etc.
Nos Guichardus, miseratione divina Matisconensis episcopus, notum facimus universis presentes litteras inspecturis, quod domnus Petrus, dictus Sorers, capellanus de Trembli, coram nobis constitutus, sciens, prudens et spontaneus, nec ab aliquo, ut dicit, circonventus, donat, cedit, tradit, et concedit viris religiosis abbati et conventui Cluniacensi in perpetuum, in puram helemosinam, donatione irrevocabili inter vivos, quandam domum cum appendiciis et pertinentiis ejusdem, sitam apud Sanctum Saturninum, que fuit Martini Rata, cum sexta parte plasteri ibi siti; item q[u]andam domum suam juxta domum predictam cum appendiciis; item duodecim denarios Cluniacenses censuales, quos idem capellanus debet, ut asserit, dictis abbati et conventui assignare, nichil juris, actionis, proprietatis et reclamationis sibi vel suis in ipsis rebus donatis de cetero retinendo, sed predictas res transfert in dictos abbatem et conventum et eas a se et suis penitus et in perpetuum abdicat coram nobis ob causam donationis premisse. Devestit autem se idem capellanus de dictis rebus donatis et dictos abbatem et conventum de eisdem investit in possessionem corporalem et vacuam inducendo. Promittit siquidem idem capellanus per juramentum super sancta Dei evangelia prestitum, contra dictam venditionem, concessionem et investituram, per se vel per alium de cetero non venire, nec contravenire volenti consentire. Renuncians idem capellanus per juramentum suum in hoc facto exceptioni non facte dicte donationis monasterio predicto, doli et in factum, juri dicenti donationem quingentos aureos excedentem sine insinuatione non valere, omnibus causis ingratitudinis in jure insertis et omni auxilio juris canonici et civilis. In cujus rei testimonium, ad preces dicti capellani, presentibus sigillum nostrum duximus apponendum. Datum anno Domini Mo CCo LXXmo sexto, mense junii.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung