CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 5226     View  [Back]
Charta qua Gaufridus Burdini de Soloigniaco et uxor ejus vendiderunt abbati Cluniacensi duodecim denarios censuales.
Nos H. de Edua, canonicus et officialis Matisconensis pro capitulo Matisconensi, sede ipsius vacante, notum facimus universis presentes litteras inspecturis, quod Gaufridus Burdini de Soloigniaco et Beatris, ejus uxor, coram nobis constituti, scientes, prudentes et spontanei, nec ab alico, ut asserunt, circonventi, vendunt, tradunt, cedunt et concedunt viris religiosis abbati et conventui Cluniacensi imperpetuum in purum, quittum et francum allodium duodecim denarios Cluniacenses et unam galinam censuales, de quibus duodecim denariis debet Guichardus de Soliers VI denarios Clun. censuales et Odricus de Valle de Soloigneiaco VI denarios Clun. et galinam censuales de duobus pratis, quorum unum situm est in Praelles, aliud vero situm est subtus Solieres in praellis predictis, ut ipsi conjuges venditores asserunt coram nobis, cum omni jure, allodio et dominio dictarum rerum censualium venditarum precio viginti soludorum Vien[n]ensium, de quibus dicti conjuges venditores se tenent coram nobis a dictis abbate et conventu integre pro pagatis. Devestiunt autem se dicti conjuges coram nobis de predictis rebus venditis, et Guidonem, prepositum de Soloigniaco, presentem et investituram nomine dictorum abbatis et conventus recipientem, de eisdem investiunt coram nobis, in possessionem corporalem et vacuam inducendo. Promittunt dicti conjuges, etc. ... ac Velleiani privilegio, et omni auxilio et beneficio juris canonici et civili[s]. In cujus rei testimonium, ad preces dictorum conjugum venditorum coram nobis hec omnia supradicta esse vera confitentium, sigillum nostrum presentibus duximus apponendum. Datum anno Domini Mo CCo LXXo septimo, die lune post quindenam Penthecostes.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung