CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 5229     View  [Back]
Litteræ Geraldi, episcopi Lectorensis, super subjectione abbatiæ Moisiacensis abbati Cluniacensi.
Universis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis, Geraldus, Dei gratia episcopus Lectorensis, eternam in Domino salutem. Noveritis Moyssiacense monasterium, Caturcensis dyocesis, et omnia ejus membra et loca eidem subjecta ubicumque sint, ordinis Cluniacensis esse, ut fama publica attestatur, et est quasi notorium, et tam ipsum monasterium quam eciam membra eidem monasterio subjecta, monachi et loca ad dictum Moyssiacense monasterium pertinencia, que sunt in dyocesi nostra sita, libere utuntur et consueverunt uti coram nobis per nostram dyocesim ubicumque privilegiis et indulgentiis ab Apostolica Sede concessis ordini Cluniacensi predicto, et in fidem et testimonium omnium premissorum presentes litteras fecimus sigilli nostri munimine roborari. Datum apud Lectoras, in crastinum Natalis Domini, anno ejusdem Mo CCo LXXo septimo.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung