CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 5258     View  [Back]
Bulla Nicolai III papæ abbati Sancti Victoris Massiliensis contra molestatores abbatis et ordinis Cluniacensis.
Nicolaus episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio abbati Sancti Victoris Massiliensis, salutem et apostolicam benedictionem. Cum multiplicata sit adeo iniquitas superborum, quod quasi aquam maledictionem bibentes, ecclesias et personas ecclesiasticas persequi non desistant, multiplicari debet humilium equitas contra illos, ut sapientia vincens malitiam, virgam peccatorum super sortem justorum nullatenus derelinquat. Cum itaque, dilecti filii, abbas et conventus monasterii Cluniacensis ac abbates, priores et monachi monasteriorum, prioratuum et membrorum Cluniacensis ordinis, eidem Cluniacensi monasterio subjectorum, sicut ex parte ipsorum fuit propositum coram nobis, a nonnullis qui nomen Domini recipere in vacuum non formidant, super bonis suis multipliciter molestentur, nos volentes eorumdem abbatum et conventus, priorum et monachorum providere quieti et molestatorum ipsorum malitiis obviare, discretioni tue per apostolica scripta mandamus, quatinus eisdem abbatibus, conventibus, prioribus et monachis oportuni favoris assistens presidio, non permittas eos contra indulta privilegiorum Sedis Apostolice ab aliquibus indebite molestari; molestatores hujusmodi per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo, attencius provisurus ne de hiis que cause cognitionem exigunt, vel que indulta hujusmodi non contingunt, te aliquatenus intromittas. Nos enim, si secus presumpseris, tam presentes litteras quam etiam processum quem per te illarum auctoritate haberi contigerit, omnino carere viribus ac nullius fore decernimus firmitatis. Hujusmodi ergo mandatum nostrum sic prudenter et fideliter exequaris, ut ejus fines quomodolibet non excedas, presentibus post quinquennium minime valituris. Datum Rome, apud Sanctum Petrum, idibus februarii, pontificatus nostri anno secundo.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung