CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 5269     View  [Back]
Charta qua Ysabella, uxor Guioti dicti Priour de Chaigne, et de consensu ejusdem, vendit monasterio Cluniacensi petiam vineæ in terragio de Botiere.
In nomine Domini. Amen. Anno incarnationis ejusdem millesimo ducentesimo septuagesimo nono, mense decembris, ego Ysabella, filia quondam Andree de Givré, uxor Guioti dicti Priour de Chaigné, notum facio omnibus presentes litteras inspecturis, quod ego, sponte, provide, sine vi, dolo et metu, pro utilitate mea et dicti Guioti, mariti mei, de consensu et voluntate ejusdem Guioti, vendo, trado et in hereditatem perpetuam quicto, pro me et meis penitus, et concedo viris venerabilibus et religiosis ... abbati et conventui Cluniacensi, quamdam meam peciam vinee sitam in finagio de Buyssi, in terragio de Botyere, inter vineam domini Radulphi de Buyssi, militis, et vineam Morelli de Borbaille, et juxta cheminum per quod itur de Muruges apud Chardonoy, pretio quadraginta librarum Viennensium michi a dictis religiosis solutarum in pecunia numerata; de quibus me teneo plenarie pro pagata. Quare de dicta pecia vinee vendita me omnino devestio, et dictos religiosos corporaliter investio et in plenum dominium induco totaliter de eadem. Hanc autem venditionem ego predictus Guiotus, maritus dicte Ysabelle, laudo, volo et concedo, et de consensu et voluntate mea eam confiteor esse factam. Et tenemur et promittimus nos Ysabella et Guiotus, ejus maritus, predicti, quilibet in solidum, per juramenta nostra super sancta Dei evangelia corporaliter data et sub obligatione bonorum nostrorum omnium, mobilium et immobilium, presentium et futurorum, ubicumque existencium, predictam peciam vinee venditam predictis religiosis et successoribus suis ab omnibus servitutibus, feodo, retrofeodo, censiva, et ab omnibus aliis servitutibus quibuscumque, libere et quiete garantire perpetuo contra omnes et facere quicquid in causa evictionis fieri debet et procurari, et nos pro eis semper et ubique locorum et in omni curia contra omnes opponere, etc. ... Volentes nos compelli ad omnium observanciam premissorum, quasi ex re adjudicata, per curiam domini ducis Burgundie, cujus juridictioni supponimus quoad hoc nos et nostros heredes ac omnia bona nostra. In quorum omnium testimonium litteris istis sigillum dicte curie rogavimus et obtinuimus apponi. Actum in presentia Humberti, notarii Cab[ilonensis], Hugonini de Grege et Morelli de la Cruisille, testium ad hoc vocatorum, anno et mense predictis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung