CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 5270     View  [Back]
Charta qua Johannes de Cabilone, dominus de Arlato, notum facit se dedisse prioratui de Mieges quindecim modia vini annuatim percipienda, etc.
Ego Johannes de Cabilone, dominus de Arllato, notum facio universis presentes litteras inspecturis, quod ego, pro remedio animarum parentum meorum, videlicet felicis recordationis Johannis, quondam comitis Burgundie, et domini Salinensis, patris mei, et domine Lore, matris mee, et omnium antecessorum meorum, ac pro me et successoribus meis, de voluntate et consensu Hugonis, fratris mei, canonici Bisuntinensis, do et concedo, donatione inter vivos, irrevocabiliter, in liberam, puram et perpetuam elemosinam, Deo, et beate Marie, et beatis apostolis Petro et Paulo, et monasterio Cluigniacensi, et prioratui de Mieges, qui ad dictum monasterium Cluigniacense immediate noscitur pertinere, omnia infra scripta: videlicet vineas apud Bivillye vel in territorio de Arbosyo, ad quindecim modia vini ad mensuram de Arbosyo, ad monachos ibidem Deo servientes imperpetuum sustentandos. Quod vinum eis assigno et affero super vineas meas de Arllato, quousque emerim vel emi fecerim vineas supradictas; item viginti libras bonorum Stephaniensium vel monete currentis communiter in diocesi Bisuntinensi assigno, et affero in puteo Salinensi, et promitto reddere annuatim in festo beati Michaelis tam predictam summam quam vinum, quousque ad opus dicte domus des Mieges emerim vineas, ut dictum est, et decimas quas nobiles de Valle de Mieges a me tenent in feodum acquisiero, et dicto prioratui assignavero imperpetuum possidendas: que promitto facere infra terminum proximo venturum. Item do et concedo donatione ut supra eidem ecclesie decimas quas habebam vel habere debebam in abergamentis, scilicet d'Arsures et de frere Rohot, et cujuslibet alterius abergamenti, quod me vel successores meos edificare contingeret infra terminos dicte Vallis de Mieges; item eidem ecclesie ut supra do, concedo et confirmo omnes possessiones, videlicet terras, prata, nemora, homines, census, casalia, molendina seu quecumque alia, quocumque nomine censeantur, que predicta ecclesia tempore confectionis presentium possidebat vel possidere debebat, tam de feodis meis quam de mansis meis tailliabilibus habita ac acquisita tam per priores et monachos quam per homines eorumdem, et volo et concedo et precipio quod predicta ecclesia et monachi ibidem Deo servituri, ea omnia bene et in pace possideant absque omni calumpnia et exactione seculari mei vel heredum meorum ac etiam servientium. Homines quoque quos habent in Valle de Mieges volo et concedo quod in illis consuetudinibus teneantur, absque aliqua novitate per me vel per servientes meos facienda, in quibus eos tenebat memoratus comes pater meus. Omnia autem supradicta et singula, prout superius sunt expressa, ego dictus Johannes, pro me, heredibus ac successoribus meis, juro super sancta Dei euvangelia firmiter tenere et observare et contra non venire per me vel per aliam personam, immo dictam ecclesiam cum pertinentiis, que est de garda mea, et bona que eidem dedi et assignavi, et alia que inantea possidebat, fideliter conservare, et si forte (quod absit!) deficerem in premissis, mea spontanea voluntate juridictioni domini archiepiscopi Bisuntinensis me et heredes et successores meos subicio, qui ad requisitionem dicti abbatis Cluigniacensis vel prioris de Mieges sine strepitu judicii, post monitionem unius mensis, me et heredes seu successores meos per excommunicationis et interdicti sententias in personam et terram meam ferendas, compellat ad observationem omnium predictorum. In cujus rei testimonium sigillum reverendi in Christo patris O[donis], Dei gratia archiepiscopi Bisuntinensis, una cum sigillo meo rogavi presentibus apponi. Et nos archiepiscopus Bisuntinensis, ad preces et requisitionem dicti Johannis de Cabilone, domini de Arllato, sigillum nostrum una cum sigillo suo presentibus duximus apponendum in testimonium veritatis. Datum anno Domini Mo CCo septuagesimo nono, mense decembris. (Reste un fragment du sceau de l'archevêque)
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung