CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 5279     View  [Back]
Litteræ decani de Gaya quibus exorat diffinitores capituli generalis ut habeant ipsum exemptum a mille libris Turon. Quibus domus sua et pertinentiæ ejus taxatæ fuerant.
Supplicat decanus de Gaya, quod cum domus de Gaya cum omnibus membris suis, necnon domibus de Regiis et de Tullo sibi subjectis, juxta taxationem decime ad mille libras Turonensium olim fuerit taxata, prout per litteras ac alia documenta constare poterit manifeste, que quidem domus, tam ex impositione nove cense quam antique, mille libris Turonensium extiterit annis singulis onerata, ducentis ex antiqua et octingentis ex nova, nec ob hoc dicta domus fuit in aliquo relevata, nisi solum de quinquagintis libris eidem decano male persolutis propter paupertatem de Regiis et de Tullo domorum predictarum. Quare vobis constare potest quod est quasi impossibile eidem decano onera dicte domus de Gaya, que sunt magna et ardua, cum onere tante cense viriliter supportare. Que onera subsequuntur: 1. Primo in dicta domo sunt viginti quinque monachi nec plures antiquitus consueverunt interesse et secundum diminutionem reddituum, equitate suadente, diminui debet numerus monachorum, secundum etiam tenorem privilegii decanatibus concessi. 2. Item omnia onera tam ordinaria, quam extraordinaria dicte domus, vestiario monachorum excepto, supportat idem decanus. 3. Item hospitalitate regis, baronum, nobilium et indifferenter omnium transsientium ibidem est multum aggravata. 4. Item diebus singulis plusquam quingintis pauperibus fit ibidem elemosina, prout extitit consuetum. 5. Item fiunt ibidem plures et singulares alie elemosine singulis diebus consuete ab antiquo. 6. Item dicta domus intus et extra magna habet edificia que sumptus non modicos requirunt et insuper in dyocesi Cath[alaunensi] sunt duodecim ecclesie parrochiales, quarum naves et cancellos ratione decimarum quas percipit in territorio earumdem, habet reficere et retinere, juxta consuetudinem dyocesis predicte et in presenti dicte ecclesie pro majori parte indigent refectione; propter quam parrochiani decimas eidem decano solvere contradicunt, dominis temporalibus faventibus eisdem. 7. Item redditus dicte domus sunt in quinque dyocesibus et quatuor bailliviis Campanie dispersi et a dicta domo multum remoti sub juridictione et potestate regis, potentum et nobilium, pretextu quorum reddituum et juridictionum dicta domus causas et controversias magnas et arduas cum eisdem rege, nobilibus, necnon personis ecclesiasticis ac aliis quamplurimis habet necessario subire. 8. Item ecclesia dicte domus, que est multum pulchra et habilis, si tota esset reedificata seu perfecta, sed navis ejusdem a tempore impositionis nove cense imperfecta remansit et perpetuo remanebit, rebus se habentibus ut nunc, in grande scandalum principis et omnium de terra et in vituperium ordinis nisi remedium apponatur. 9. Item domus de Tullo, que domui de Gaya subest immediate, tenetur dicto decano annis singulis in tringinta (sic) libris Turonensium parvorum, quam pecunie summam non recepit dictus decanus, tres anni jam sunt elapsi, propter ipsius domus paupertatem. In qua quidem domo prior cum unico socio residentiam debet, sed propter ipsius domus miseriam nec prior, nec monachus residentiam faciunt, cum non habeant unde valeant ibidem sustentari; propter quod nec divinum servicium, nec hospitalitas, nec elemosina fiunt ibidem et preterea terra et possessiones ipsius inculte remanent, edificia corruunt et jam pro parte corruerunt et nisi celeriter remedium apponatur, timendum est ne paciatur irrecuperabile detrimentum. 10. Item cum contra tenorem privilegii in favorem et exonerationem Cluniacensis ecclesie concessi et in dicte domus de Gaya grande onus, decanus ejusdem domus ad solutionem decime compellatur, et jam anno proximo preterito pro arreragiis dicte decime quingentas libras vel circa, vi et potencia regia, dictus decanus persolvit pro decima supradicta. 11. Item pro terminis Beate Marie Magdalene et Purificationis ultimo elapsis quatuor viginti et quinque libras per collectores dicte decime compellitur [solvere] dictus decanus pro decima predicta, quas quidem sommas petit dictus decanus de censa sibi deduci, quia qui emolumentum recipit et onus supportare debet et adeo propter dictam decimam opprimitur dictus decanus, quod nisi celeriter remedium apponatur, verisimiliter timendum est ne paciatur irrecuperabile detrimentum. 12. Item cum sterilitate presentis et preteriti annorum nulla vina et modica blada, multum parva et turpia receperit dictus decanus, super quibus quasi totum fundamentum reddituum dicte domus consistit, qui quidem defectus ascendit ad sommam mille librarum et ultra et adeo modica quod semina siliginum non superfuerunt et defficientibus redditibus dicte domus, divina voluntate, non est dicto decano possibile onera ipsius domus supradicta viriliter supportare, nisi super hoc provideatur de remedio opportuno, et cum alias dictus decanus super premissis reverendis patribus diffinitoribus capituli generalis supplicaverit pro remedio opportuno, iterato supplicat idem decanus quatinus pietatis intuitu super premissis tale remedium opponatur quod cedat ad laudem Dei et ad honorem ordinis ac dicte domus de Gaya utilitatem. (Traces de deux sceaux)
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung