CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 5291     View  [Back]
Charta qua Hugo de Variniaco accepit in feodum ab abbate Cluniacensi quidquid habebat apud forestam dictam Galon.
Universis presentes litteras inspecturis, officialis curie Nivernensis, salutem in Domino. Noveritis quod in nostra presentia constitutus Hugo de Variniaco, clericus, publice ac in jure recognovit se tenere in feodum et accepisse a reverendo et illustri viro Yvone, miseratione divina ecclesie Cluigniacensis ministro humili, omnes res hereditarias quas habet et habere potest et debet idem [H]ugo quocunque jure, videlicet homines, terras, terragia, bordelagia, tenementa, census, costumas et justiciam omnimodam, cum omnibus pertinentiis, existentes et stantes apud forestam dictam Galon et in confinio dicte ville et pertinentiis. Quas [res] dicte ville et pertinenciarum tenetur dictus Hugo garantire ecclesie Clun. prefate erga omnes, absque omni honere feudi, retrofeudi et alterius ponderis vel etiam servitii. Ad hec obligans idem Hugo se et heredes suos et omnia bona sua, et subponens jurisdictioni et cohercioni curie Nivernensis; recognoscens idem Hugo se fecisse homagium de predictis predicto illustri ministro; promittens idem Hugo per fidem suam in manu nostra datam, et sub obligatione omnium bonorum suorum, mobilium et immobilium, presentium et futurorum ubicumque sitorum, quod idem Hugo contra premissa vel premissorum aliqua non veniet ullo modo, per se vel per alium in futurum; renuncians quoque ad hoc idem Hugo per fidem suam actioni in factum, de dolo, conditioni sine causa, exceptioni fori, doli mali, deceptionis et circonventionis, quarumlibet exceptioni dictarum rerum in feodum non captarum a prefato illustri ministro et homagio non facto de eisdem, beneficio restitut[i]onis in integrum, et omnibus aliis actionibus, deceptionibus et exceptionibus que contra premissa vel premissorum aliquod possent ab aliquo obici sive dici, et quibus quantum ad hec renunciari expressius oporteret. In cujus rei testimonium et memoriam, sigillum curie Nivernensis presentibus litteris, ad petitionem dicti Hugonis, duximus apponendum. Datum anno Domini Mo CCo LXXXo secundo, die lune post Ascensionem Domini.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung