CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 5297     View  [Back]
Charta qua Guicharda, filia Guichardi Karementrant, quondam præpositi de Burgo Vilano, vendidit monasterio Cluniacensi pratum des Pereias.
Nos magister Bartholomeus de Bosco, archidiaconus Bressie in ecclesia Cabilonensi, et no[s] magister Cristinus Bauduini, archipresbiter Viriseti, notum facimus universis presentes litteras inspecturis, quod cum Guicharda, filia Guichardi dicti Karementrant, quondam prepositi de Burgo Vilano, haberet, teneret et possideret quoddam pratum, quod vocatur pratum des Pereias, situm inter magnam viam publicam que tendit versus Burgum Vilanum, ex una parte, et aquam de Valosa et esclosam molendini de Chantelou, ex altera, et juxta pratum Astiberiotz, cum quadam pecia terre dicto prato contigua, sub annuo censu unius trosse herbe singulis annis ecclesie Cluniacensi reddendum et VI denariorum Cluniacensium Roberto, preposito de Pralinges, annuatim solvendorum ratione cursus aque ad aquare dictum pratum per terram dicti prepositi, prout dicta Guicharda supradicta omnia asseruit coram nobis esse vera; eadem Guicharda in nostra propter hoc presentia constituta, non vi, non dolo, non metu ad hoc inducta, nec ab aliquo, ut asserit, circonventa, sed spontanea, supradictum pratum cum dicta terra eidem prato contigua vendit, tradit, cedit pariter et concedit venerabilibus et religiosis viris fratri Yvoni, abbati, et conventui Cluniacensi et eorum successoribus in perpetuum, precio undecim librarum et quinque solidorum Viennensium; quod precium dicta Guicharda confitetur coram nobis se re[ce]pisse et habuisse integraliter a predictis emptoribus in pecunia numerata, se de dictis prato et terra venditis coram nobis devestiendo et dictos emptores investiendo in possessionem corporalem et vacuam inducendo; promittens dicta Guicharda venditrix pro se et suis per juramentum suum coram nobis corporaliter prestitum supradicta pratum et terram vendita libera et quita ab omni honere debiti et servicii, salvis predictis VI denariis censualibus cum trossa predicta, sepedictis religiosis emptoribus et suis perpetuo contra omnes deffendere et garentire, et se contra dictam venditionem per se vel per alium non venire facto vel verbo, in juditio et extra, nec contravenire volenti consentire, se et sua bona omnia, presentia et futura, dictis emptoribus et eorum successoribus de evictionis periculo nichilominus obligando. Renunciat insuper dicta Guicharda coram nobis in hoc facto, etc. In cujus rei testimonium, ad preces et requisitionem dicte Guicharde venditricis, sigillum nostrum litteris presentibus duximus apponendum. Datum anno Domini Mo CCo octogesimo IIo, mense decembris.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung