CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 5312     View  [Back]
Charta qua Benedicta vendidit abbati Cluniacensi quoddam nemus cum prato apud Vernois.
Nos magister Cristinus, archipresbiter Veriseti, notum facimus universis presentes litteras inspecturis, quod Benedicta, filia lou Mugnier de Marziaco, uxor Johannis Turrissiaux de Varoinges, in nostra propter hoc presentia constituta, de voluntate et auctoritate predicti Johannis, mariti sui, sponte, provide, sine circonventione aliqua, pro utilitate et necessitate sua, vendit, tradit pariter et concedit in hereditatem perpetuam viris religiosis abbati et conventui Cluniacensi quoddam nemus, cum quodam prato adherenti dicto nemori, sita en Vernois, juxta pratum Guillelmi Jaquois de Colonges, ex una parte, et juxta pratum Estevenoire de Lorduno, ex altera, precio quadraginta solidorum Cluniacensium, de quibus dicti venditores, videlicet Benedicta et Johannes, ejus maritus, se tenuerunt et habuerunt coram nobis plenarie pro pagati[s], in bona pecunia numerata; se de dicto nemore cum prato supradicto coram nobis devestiendo, et dictos religiosos investiendo, etc. Renunciantes insuper venditores predicti Benedicta et Johannes, ejus maritus, coram nobis sub virtute prestiti juramenti exceptioni, etc. In cujus rei testimonium nos magister Crestinus, archipresbiter prefatus, ad preces et instantiam dictorum conjugum Bene[dic]te et Johannis, sigillum nostrum presentibus litteris duximus apponendum. Datum anno Domini Mo CCo octogesimo quarto, mense aprilis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung